<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi033.perseus-lat2"><div n="6" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>nullum</reg> igitur habes, Caesar, adhuc in Q. Ligario signum alienae a te voluntatis; cuius ego causam animadverte, quaeso, qua fide defendam: prodo meam. O clementiam admirabilem atque omnium laude, praedicatione, litteris monumentisque decorandam! M. Cicero<note>cum M. <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> apud te defendit alium in ea voluntate non fuisse in qua se ipsum confitetur fuisse, nec tuas tacitas<note>tacitas <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi></note> cogitationes extimescit nec quid tibi de alio audienti de se<note>de se ipso <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> occurrat reformidat. <milestone resp="editor" n="3" unit="chapter"/><reg>vide</reg> quam non reformidem; vide quanta lux liberalitatis et sapientiae tuae mihi apud te dicenti oboriatur: quantum potero voce contendam ut hoc<note>hoc <hi rend="italic">hab. <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign> hoc loco, ante</hi> Rom. <hi rend="italic">a et Quintil.</hi> xi. 3. 166, <hi rend="italic">om. h</hi> (hoc Rom. hoc <hi rend="italic">m</hi>)</note> populus Romanus exaudiat. </p></div><div n="7" type="textpart" subtype="section"><p><reg>suscepto</reg> bello, Caesar, gesto etiam<note>iam etiam <hi rend="italic">Quintil.</hi> ix. 2. 28, xi. 3. 166</note> ex parte magna, nulla vi coactus, iudicio ac voluntate<note>consilio ac voluntate mea <hi rend="italic">Quintil.</hi> ix. 2. 28</note> ad ea arma profectus sum quae erant sumpta contra te. <reg>apud</reg> quem igitur hoc dico? <reg>nempe</reg> apud eum qui, cum hoc sciret, tamen me, ante quam vidit, rei publicae reddidit; qui ad me ex Aegypto litteras misit ut essem idem qui fuissem; qui me<note>me <hi rend="italic">hoc loco hab <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign></hi>: <hi rend="italic">post</hi> esse <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note>, cum ipse imperator in toto imperio populi Romani<note>orbe populi R. <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> unus esset, esse alterum passus est; a quo hoc ipso C. Pansa mihi hunc<note>hunc <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note> nuntium perferente concessos fascis laureatos tenui quoad tenendos putavi; qui mihi tum denique salutem se putavit dare<note>sal. se putavit dare <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>am</hi>: se sal. put. reddere <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>h</hi></note>, si eam nullis spoliatam ornamentis dedisset. </p></div><div n="8" type="textpart" subtype="section"><p><reg>vide</reg>, quaeso, Tubero, ut, qui de meo facto non dubitem, de Ligari audeam dicere<note>dubitem dicere <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note><note>audeam dicere <foreign xml:lang="grc">α</foreign> <hi rend="italic">et Quintil.</hi> v. 10. 93: audeam confiteri <foreign xml:lang="grc">γ</foreign>: non aud. confiteri <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note>. <reg>atque</reg> haec propterea de me dixi ut mihi Tubero, cum de se eadem dicerem, ignosceret; cuius ego industriae gloriaeque faveo vel propter propinquam cognationem, vel quod eius ingenio studiisque delector, vel quod laudem adulescentis propinqui existimo etiam ad meum aliquem fructum redundare. </p></div><div n="9" type="textpart" subtype="section"><p><reg>sed</reg> hoc quaero: <reg>quis</reg> putat<note>putet <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> esse crimen fuisse in Africa<note>Afr. Ligarium <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note>? <reg>nempe</reg> is qui et ipse in eadem provincia<note>provincia <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: Africa <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note> esse voluit et prohibitum se a Ligario queritur, et certe contra ipsum Caesarem est congressus armatus. <reg>quid</reg> enim, Tubero, tuus ille<note>tuus ille, Tub. <hi rend="italic">Quintil. quinque locis</hi></note> destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? cuius latus ille mucro petebat? qui sensus erat armorum tuorum? quae tua mens, oculi, manus, ardor animi? quid cupiebas, quid optabas? <reg>nimis</reg> urgeo; commoveri videtur adulescens. </p></div><div n="10" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="4" unit="chapter"/><reg>ad</reg> me revertar. <reg>isdem</reg> in armis fui. <reg>quid</reg> autem aliud egimus, Tubero, nisi ut quod hic potest nos possemus? <reg>quorum</reg> igitur impunitas, Caesar, tuae clementiae laus est, eorum ipsorum ad crudelitatem te<note>te <hi rend="italic">ante</hi> ipsorum <hi rend="italic">hab. Quintil.</hi> viii. 5. 10 <hi rend="italic">et Diomedes K.</hi> i. 471</note> acuet<note>acuit <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>, Diomedes</hi> (<hi rend="italic">contra Quintil.</hi>)</note> oratio? <reg>atque</reg> in hac causa non nihil equidem, Tubero, etiam tuam, sed multo magis patris tui prudentiam desidero, quod homo cum ingenio tum etiam doctrina excellens genus hoc causae quod esset non viderit. <reg>nam</reg> si vidisset, quovis profecto quam isto modo a te agi maluisset. <reg>arguis</reg> fatentem. <reg>non</reg> est satis: accusas eum qui causam habet aut, ut ego dico, meliorem quam tu aut, ut tu vis, parem. </p></div></div></body></text></TEI>