nullum igitur habes, Caesar, adhuc in Q. Ligario signum alienae a te voluntatis; cuius ego causam animadverte, quaeso, qua fide defendam: prodo meam. O clementiam admirabilem atque omnium laude, praedicatione, litteris monumentisque decorandam! M. Cicero cum M. β apud te defendit alium in ea voluntate non fuisse in qua se ipsum confitetur fuisse, nec tuas tacitas tacitas om. γ cogitationes extimescit nec quid tibi de alio audienti de se de se ipso β occurrat reformidat. vide quam non reformidem; vide quanta lux liberalitatis et sapientiae tuae mihi apud te dicenti oboriatur: quantum potero voce contendam ut hoc hoc hab. αβ hoc loco, ante Rom. a et Quintil. xi. 3. 166, om. h (hoc Rom. hoc m ) populus Romanus exaudiat. suscepto bello, Caesar, gesto etiam iam etiam Quintil. ix. 2. 28, xi. 3. 166 ex parte magna, nulla vi coactus, iudicio ac voluntate consilio ac voluntate mea Quintil. ix. 2. 28 ad ea arma profectus sum quae erant sumpta contra te. apud quem igitur hoc dico? nempe apud eum qui, cum hoc sciret, tamen me, ante quam vidit, rei publicae reddidit; qui ad me ex Aegypto litteras misit ut essem idem qui fuissem; qui me me hoc loco hab αγ : post esse β , cum ipse imperator in toto imperio populi Romani orbe populi R. γ unus esset, esse alterum passus est; a quo hoc ipso C. Pansa mihi hunc hunc α : om. βγ nuntium perferente concessos fascis laureatos tenui quoad tenendos putavi; qui mihi tum denique salutem se putavit dare sal. se putavit dare α am : se sal. put. reddere β h , si eam nullis spoliatam ornamentis dedisset. vide , quaeso, Tubero, ut, qui de meo facto non dubitem, de Ligari audeam dicere dubitem dicere γ audeam dicere α et Quintil. v. 10. 93: audeam confiteri γ : non aud. confiteri β . atque haec propterea de me dixi ut mihi Tubero, cum de se eadem dicerem, ignosceret; cuius ego industriae gloriaeque faveo vel propter propinquam cognationem, vel quod eius ingenio studiisque delector, vel quod laudem adulescentis propinqui existimo etiam ad meum aliquem fructum redundare. sed hoc quaero: quis putat putet γ esse crimen fuisse in Africa Afr. Ligarium γ ? nempe is qui et ipse in eadem provincia provincia α : Africa βγ esse voluit et prohibitum se a Ligario queritur, et certe contra ipsum Caesarem est congressus armatus. quid enim, Tubero, tuus ille tuus ille, Tub. Quintil. quinque locis destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? cuius latus ille mucro petebat? qui sensus erat armorum tuorum? quae tua mens, oculi, manus, ardor animi? quid cupiebas, quid optabas? nimis urgeo; commoveri videtur adulescens. ad me revertar. isdem in armis fui. quid autem aliud egimus, Tubero, nisi ut quod hic potest nos possemus? quorum igitur impunitas, Caesar, tuae clementiae laus est, eorum ipsorum ad crudelitatem te te ante ipsorum hab. Quintil. viii. 5. 10 et Diomedes K. i. 471 acuet acuit β , Diomedes ( contra Quintil. ) oratio? atque in hac causa non nihil equidem, Tubero, etiam tuam, sed multo magis patris tui prudentiam desidero, quod homo cum ingenio tum etiam doctrina excellens genus hoc causae quod esset non viderit. nam si vidisset, quovis profecto quam isto modo a te agi maluisset. arguis fatentem. non est satis: accusas eum qui causam habet aut, ut ego dico, meliorem quam tu aut, ut tu vis, parem.