<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi033.perseus-lat2"><div n="37" type="textpart" subtype="section"><p><reg>fac</reg> igitur, quod de homine nobilissimo et clarissimo fecisti<note>clar. M. Marcello restituto <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> nuper in curia, nunc idem in foro de optimis et huic omni frequentiae probatissimis fratribus. <reg>ut</reg> concessisti illum senatui, sic da hunc populo, cuius voluntatem carissimam semper habuisti, et, si ille dies tibi gloriosissimus, populo Romano gratissimus fuit, noli, obsecro, dubitare, C. Caesar, similem illi gloriae laudem quam saepissime quaerere. <reg>nihil</reg> est tam populare quam bonitas, nulla de virtutibus tuis plurimis nec admirabilior nec gratior misericordia est. </p></div><div n="38" type="textpart" subtype="section"><p><reg>homines</reg> enim ad deos nulla re propius accedunt quam salutem hominibus dando<note>salute hom. danda <hi rend="italic">h<foreign xml:lang="grc">σ</foreign>, ut voluit Müller</hi></note>. <reg>nihil</reg> habet nec fortuna tua maius quam ut possis, nec natura melius quam ut velis servare quam plurimos. <reg>longiorem</reg> orationem causa forsitan postulet<note>postulet <hi rend="italic">H</hi>: postulat <hi rend="italic">cett.</hi></note>, tua certe natura breviorem. <reg>qua</reg> re cum utilius esse arbitrer te ipsum quam aut me<note>quam me <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> aut quemquam loqui tecum, finem iam faciam: tantum te admonebo, si illi absenti salutem dederis, praesentibus te his daturum<note>te his daturum <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: his te dat. <foreign xml:lang="grc">γ</foreign>: his omnibus dat. <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note>. </p></div></div></body></text></TEI>