<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi033.perseus-lat2"><div n="35" type="textpart" subtype="section"><p><reg>sed</reg> ierit ad bellum, dissenserit non a te solum verum etiam a fratribus: hi te orant tui. <reg>equidem</reg>, cum tuis omnibus negotiis interessem, memoria teneo qualis T. Ligarius quaestor urbanus fuerit erga te et dignitatem tuam. <reg>sed</reg> parum est me hoc meminisse: spero etiam te qui oblivisci nihil soles nisi iniurias—cum hoc est animi, tum<note>cum... tum <hi rend="italic">scripsi</hi>: quam... tam <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>a</hi>: quam... quam <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>h<foreign xml:lang="grc">σ</foreign></hi>: quoniam... quoniam <hi rend="italic">edV.</hi></note> etiam ingeni tui—te aliquid de huius illo quaestorio officio, etiam de aliis quibusdam quaestoribus reminiscentem recordari. </p></div><div n="36" type="textpart" subtype="section"><p><reg>hic</reg> igitur T. Ligarius, qui tum nihil egit aliud—neque enim haec divinabat—nisi ut tui se<note>tui se <hi rend="italic">scripsi</hi>: eum tuis <hi rend="italic">H</hi>: eum tui <hi rend="italic">AV</hi>: tu eum <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign>: tui eum <hi rend="italic">Patricius</hi></note> studiosum et bonum virum iudicares, nunc a te supplex fratris salutem petit. <reg>quam</reg> huius admonitus officio cum utrisque his dederis, tris fratres optimos et integerrimos non solum sibi ipsos<note>ipsos <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>a</hi>: ipsis <hi rend="italic">h<foreign xml:lang="grc">σ</foreign></hi> tot <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>BD</hi>: tot ac <hi rend="italic">E<foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi></note> neque his tot talibus viris neque nobis necessariis tuis<note>tuis <foreign xml:lang="grc">β</foreign>: <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign></note> sed etiam rei publicae condonaveris. </p></div></div></body></text></TEI>