<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi033.perseus-lat2"><div n="33" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quid</reg> de fratribus dicam? <reg>noli</reg>, Caesar, putare de unius capite nos agere: aut tres Ligarii retinendi in civitate<note>tibi <hi rend="italic">ante</hi> in <hi rend="italic">add.</hi> <foreign xml:lang="grc">α</foreign>, <hi rend="italic">ante</hi> Lig. <foreign xml:lang="grc">β</foreign>, <hi rend="italic">post</hi> Lig. <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> sunt aut tres ex<note>e <hi rend="italic">HDE</hi></note> civitate exterminandi. <reg>quodvis</reg><note>nam quodvis <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> exsilium his est optatius quam patria, quam domus, quam di penates, illo uno<note>illo uno <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: uno illo <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note> exsulante. <reg>si</reg> fraterne, si pie, si cum dolore faciunt, moveant te horum lacrimae, moveat pietas, moveat germanitas; valeat tua vox illa quae vicit. <reg>te</reg> enim dicere audiebamus nos omnis adversarios putare, nisi qui nobiscum essent; te omnis qui contra te non essent tuos. <reg>videsne</reg> igitur hunc splendorem omnem<note>omnium <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note>, hanc Brocchorum domum, hunc L. Marcium, C. Caesetium, L. Corfidium, hos omnis equites Romanos qui adsunt veste mutata, non solum notos tibi verum etiam probatos viros<note><w type="lemma">viros</w> tecum fuisse <hi rend="italic">add.</hi> <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>: qui tecum fuerunt <hi rend="italic">add.</hi> <foreign xml:lang="grc">β</foreign>: <hi rend="italic">del. Nohl e cod. Barberino, ego e coni.</hi> (<hi rend="italic">Anecd. p.</hi> xxxv)</note>. <reg>atque</reg> his irascebamur, hos requirebamus, his non nulli etiam minabantur<note>minabamur <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note>. <reg>conserva</reg> igitur tuis suos ut, quem ad modum cetera quae dicta sunt a te, sic hoc verissimum reperiatur. </p></div><div n="34" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="12" unit="chapter"/><reg>quod</reg> si penitus perspicere posses concordiam Ligariorum, omnis fratres tecum iudicares fuisse. <reg>an</reg> potest quisquam dubitare quin, si Q. Ligarius in Italia esse potuisset, in eadem sententia futurus<note>fuisset futurus <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> fuerit in qua fratres fuerunt? <reg>quis</reg> est qui horum consensum conspirantem et paene conflatum in hac prope aequalitate fraterna noverit<note>noverit <hi rend="italic">Hansing</hi>: non noverit <hi rend="italic">codd.</hi></note> qui hoc non sentiat, quidvis prius futurum fuisse quam ut hi fratres diversas sententias fortunasque sequerentur? <reg>voluntate</reg> igitur omnes tecum fuerunt: tempestate abreptus est unus qui, si consilio id fecisset, esset eorum similis quos tu tamen salvos esse voluisti. </p></div></div></body></text></TEI>