<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi033.perseus-lat2"><div n="31" type="textpart" subtype="section"><p><reg>an</reg> sperandi de Ligario causa non erit<note>de Lig. causa non erit <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: Lig. causa non sit <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note>, cum mihi apud te locus sit etiam pro altero deprecandi? <reg>quamquam</reg> nec in hac oratione spes est posita causae nec in eorum studiis qui a te pro Ligario petunt tui necessarii. <milestone resp="editor" n="11" unit="chapter"/><reg>vidi</reg> enim et cognovi quid maxime spectares, cum pro alicuius salute multi laborarent: causas apud te rogantium gratiosiores esse quam voltus<note>vultus <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>: preces <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note>, neque te spectare quam tuus esset necessarius is qui te oraret, sed quam illius<note>quam illius <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>a</hi>: quae (quam <hi rend="italic">m</hi>) illius causa <hi rend="italic">hm</hi></note> pro quo laboraret. <reg>itaque</reg> tribuis tu<note>tribuis tu <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: tribuisti <foreign xml:lang="grc">γ</foreign>: tribuis <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> quidem tuis ita multa ut mihi beatiores illi<note>esse <hi rend="italic">ante</hi> illi <hi rend="italic">add. E, post</hi> illi <hi rend="italic">BD, ante</hi> beat. <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> videantur interdum qui tua liberalitate fruantur<note>fruantur <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>a</hi>: fruuntur <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>hm</hi></note> quam tu ipse qui illis tam multa concedas; sed video tamen apud te, ut dixi, causas<note>ut dixi causas <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: causas ut dixi <foreign xml:lang="grc">β</foreign>: ut dixi caus. rogantium <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> valere plus quam preces, ab eisque te moveri maxime quorum iustissimum videas dolorem in petendo. </p></div><div n="32" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>in</reg> Q. Ligario conservando multis tu quidem gratum facies necessariis tuis, sed hoc, quaeso, considera, quod soles. <reg>possum</reg> fortissimos viros, Sabinos, tibi probatissimos, totumque agrum Sabinum, florem Italiae ac robur rei publicae, proponere<note>proponere.</note>. Nosti<note>Nosti <hi rend="italic">AH, ed. R</hi> (cf. <hi rend="italic">Phil.</hi> xiii. 30): proponere, nosti <hi rend="italic">vulg.</hi> optime <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>: optimos <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> optime homines. <reg>animadverte</reg> horum omnium maestitiam et dolorem; huius T. Brocchi de quo non dubito quid existimes lacrimas squaloremque ipsius et fili vides. </p></div></div></body></text></TEI>