bellum subito exarsit, quod qui erant in Africa ante audierunt geri quam parari. quo audito partim cupiditate inconsiderata, partim caeco quodam timore primo salutis, post etiam post etiam AV β am : postea H : post h studi sui quaerebant aliquem ducem, cum Ligarius domum spectans, ad et ad γ suos redire cupiens, nullo se implicari negotio passus est. interim P. Attius Varus, qui tum tum α : om. βγ praetor Africam obtinuerat, Vticam venit. ad eum statim concursum est. atque ille non mediocri cupiditate adripuit imperium, si illud imperium esse potuit quod ad privatum ad privatum αγ : a privato DEL : in privato B : privato unus det. clamore multitudinis imperitae, nullo publico consilio deferebatur. itaque Ligarius, qui omne tale negotium fugeret fugeret α : cuperet effugere βγ , paulum adventu Vari conquievit. adhuc , C. Caesar, Q. Ligarius omni culpa vacat vacat caret Quintil. iv. 2. 51 . domo est egressus non modo nullum ad bellum sed ne ad minimam quidem suspicionem belli suspicionem Quintil. belli; legatus in pace profectus profectus est B in provincia pacatissima ita se gessit ut ei pacem esse expediret. profectio certe animum tuum non debet offendere: num igitur remansio? multo minus. nam profectio voluntatem habuit non turpem, remansio necessitatem etiam honestam. ergo haec duo tempora carent crimine: unum cum est legatus profectus, alterum cum efflagitatus a provincia praepositus Africae est.