<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi033.perseus-lat2"><div n="27" type="textpart" subtype="section"><p><reg>ut</reg> enim cetera paria Tuberoni cum Varo fuissent, honos<note>honos <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">α</foreign>hm</hi></note>, nobilitas, splendor, ingenium, quae nequaquam fuerunt, hoc certe praecipuum Tuberonis quod iusto cum imperio ex senatus consulto in provinciam suam venerat. <reg>hinc</reg> prohibitus non ad Caesarem ne iratus, non domum ne iners, non aliquam in<note>in aliquam <foreign xml:lang="grc">β</foreign> (<hi rend="italic">contra Rufinianum Rhet. L. p.</hi> 46)</note> regionem ne condemnare causam illam quam secutus esset<note>erat <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> videretur: in Macedoniam ad<note><w type="lemma">ad</w> in <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign></hi></note> Cn. Pompei castra venit, in eam ipsam causam a qua erat reiectus iniuria. </p></div><div n="28" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quid</reg>? cum<note>cum iniuria <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> ista res nihil commovisset eius animum ad quem veneratis, languidiore, credo, studio in causa fuistis; tantum modo in praesidiis eratis, animi vero a causa abhorrebant: an, ut fit in civilibus bellis<note><hi rend="italic">post</hi> bellis <hi rend="italic">lacunam statuit Madvig</hi>: <hi rend="italic"><quote>anacoluthian ex parenthesi ortam</quote> defendit Rau</hi></note>—nec in vobis magis<note>neque <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign></hi></note> quam in reliquis; omnes enim vincendi studio tenebamur. <reg>pacis</reg> equidem semper auctor fui, sed tum sero; erat enim amentis, cum aciem videres, pacem cogitare. <reg>omnes</reg>, inquam, vincere volebamus; tu certe praecipue<note>praecipue <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">α</foreign></note>, qui in eum locum venisses<note>veneras <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> ubi tibi<note>tibi <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">α</foreign></note> esset pereundum, nisi vicisses. <reg>quamquam</reg>, ut nunc se res habet, non dubito quin hanc salutem anteponas illi victoriae. </p></div></div></body></text></TEI>