ut enim cetera paria Tuberoni cum Varo fuissent, honos honos om. α hm , nobilitas, splendor, ingenium, quae nequaquam fuerunt, hoc certe praecipuum Tuberonis quod iusto cum imperio ex senatus consulto in provinciam suam venerat. hinc prohibitus non ad Caesarem ne iratus, non domum ne iners, non aliquam in in aliquam β ( contra Rufinianum Rhet. L. p. 46) regionem ne condemnare causam illam quam secutus esset erat β videretur: in Macedoniam ad ad in C α Cn. Pompei castra venit, in eam ipsam causam a qua erat reiectus iniuria. quid ? cum cum iniuria γ ista res nihil commovisset eius animum ad quem veneratis, languidiore, credo, studio in causa fuistis; tantum modo in praesidiis eratis, animi vero a causa abhorrebant: an, ut fit in civilibus bellis post bellis lacunam statuit Madvig : anacoluthian ex parenthesi ortam defendit Rau —nec in vobis magis neque C α quam in reliquis; omnes enim vincendi studio tenebamur. pacis equidem semper auctor fui, sed tum sero; erat enim amentis, cum aciem videres, pacem cogitare. omnes , inquam, vincere volebamus; tu certe praecipue praecipue om. α , qui in eum locum venisses veneras β ubi tibi tibi om. α esset pereundum, nisi vicisses. quamquam , ut nunc se res habet, non dubito quin hanc salutem anteponas illi victoriae.