<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi033.perseus-lat2"><div n="26" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="9" unit="chapter"/><reg>sed</reg> vide, quaeso, Caesar, constantiam ornatissimi viri L. Tuberonis<note>L. <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">β</foreign> (<hi rend="italic">etiam</hi> viri <hi rend="italic">E</hi>): L. Tub. <hi rend="italic">del. Baiter</hi></note>, quam ego, quamvis ipse probarem, ut probo, tamen non commemorarem, nisi a te cognovissem in primis eam virtutem solere laudari. <reg>quae</reg> fuit igitur umquam in ullo homine tanta constantia? Constantiam dico; nescio an melius patientiam possim dicere. <reg>quotus</reg> enim istud<note>istuc <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign></hi></note> quisque fecisset ut, a quibus partibus in dissensione civili non esset<note>esset etiam <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> receptus, essetque etiam cum<note>cum <hi rend="italic">om. C<foreign xml:lang="grc">α</foreign></hi></note> crudelitate reiectus, ad eas ipsas partis<note>eas ipsas partis <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign>a</hi>: eas ipsas <hi rend="italic">hm</hi>: eos ipsos <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> rediret? Magni cuiusdam animi atque eius viri quem de suscepta<note>est <hi rend="italic">post</hi> viri <hi rend="italic">add. Paris.</hi> 7779 (<hi rend="italic">k</hi>), <hi rend="italic">ed. V</hi></note> causa propositaque sententia nulla contumelia, nulla vis, nullum periculum posset<note>posset <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign></hi>: possit <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note> depellere. </p></div><div n="27" type="textpart" subtype="section"><p><reg>ut</reg> enim cetera paria Tuberoni cum Varo fuissent, honos<note>honos <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">α</foreign>hm</hi></note>, nobilitas, splendor, ingenium, quae nequaquam fuerunt, hoc certe praecipuum Tuberonis quod iusto cum imperio ex senatus consulto in provinciam suam venerat. <reg>hinc</reg> prohibitus non ad Caesarem ne iratus, non domum ne iners, non aliquam in<note>in aliquam <foreign xml:lang="grc">β</foreign> (<hi rend="italic">contra Rufinianum Rhet. L. p.</hi> 46)</note> regionem ne condemnare causam illam quam secutus esset<note>erat <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> videretur: in Macedoniam ad<note><w type="lemma">ad</w> in <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign></hi></note> Cn. Pompei castra venit, in eam ipsam causam a qua erat reiectus iniuria. </p></div><div n="28" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quid</reg>? cum<note>cum iniuria <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> ista res nihil commovisset eius animum ad quem veneratis, languidiore, credo, studio in causa fuistis; tantum modo in praesidiis eratis, animi vero a causa abhorrebant: an, ut fit in civilibus bellis<note><hi rend="italic">post</hi> bellis <hi rend="italic">lacunam statuit Madvig</hi>: <hi rend="italic"><quote>anacoluthian ex parenthesi ortam</quote> defendit Rau</hi></note>—nec in vobis magis<note>neque <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign></hi></note> quam in reliquis; omnes enim vincendi studio tenebamur. <reg>pacis</reg> equidem semper auctor fui, sed tum sero; erat enim amentis, cum aciem videres, pacem cogitare. <reg>omnes</reg>, inquam, vincere volebamus; tu certe praecipue<note>praecipue <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">α</foreign></note>, qui in eum locum venisses<note>veneras <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> ubi tibi<note>tibi <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">α</foreign></note> esset pereundum, nisi vicisses. <reg>quamquam</reg>, ut nunc se res habet, non dubito quin hanc salutem anteponas illi victoriae. </p></div><div n="29" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="10" unit="chapter"/><reg>haec</reg> ego non dicerem, Tubero, si aut vos constantiae vestrae aut Caesarem benefici sui paeniteret. <reg>nunc</reg> quaero utrum vestras iniurias an rei publicae persequamini. <reg>si</reg> rei publicae, quid de vestra in illa causa perseverantia respondebitis? si vestras, videte ne erretis qui Caesarem vestris inimicis iratum fore putetis, cum ignoverit suis. </p><p rend="indent"><reg>itaque</reg> num tibi videor in causa Ligari esse occupatus, num de eius facto dicere? <reg>quicquid</reg> dixi, ad unam summam referri volo vel humanitatis vel clementiae vel misericordiae<note>misericordiae <foreign xml:lang="grc">β</foreign>, <hi rend="italic">Zielinski</hi>: misericordiae tuae <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign></note>. </p></div><div n="30" type="textpart" subtype="section"><p><reg>causas</reg>, Caesar, egi multas equidem<note>equidem <hi rend="italic">Aah</hi>: et quidem <hi rend="italic">HVD<foreign xml:lang="grc">β</foreign>m</hi></note> tecum, dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum, certe numquam hoc modo: <q><reg>ignoscite</reg>, iudices; erravit, lapsus est, non putavit; si umquam posthac.</q> <reg>ad</reg> parentem sic agi solet, ad iudices: <q><reg>non</reg> fecit, non cogitavit; falsi testes, fictum crimen.</q> <reg>dic</reg> te, Caesar, de facto Ligari iudicem esse; quibus in praesidiis fuerit quaere<note>quaere <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>h</hi>: quaerere <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>am</hi></note>: taceo, ne haec quidem conligo, quae fortasse valerent etiam apud iudicem: <q><reg>legatus</reg> ante bellum profectus, relictus in pace, bello oppressus, in eo ipso non acerbus<note>acerbus fuit <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note>, totus animo<note>totus animo <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>a</hi>: tametsi totus <hi rend="italic">hm</hi>: tametsi totus animo <foreign xml:lang="grc">β</foreign>: iam est totus animo <hi rend="italic">Madvig</hi></note> et studio<note>ac studio <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> tuus.</q> <reg>ad</reg> iudicem sic<note>sic <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>h</hi>: sic agi solet <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>a</hi></note>, sed ego apud<note>apud <foreign xml:lang="grc">β</foreign>: ad <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign></note> parentem loquor: <q><reg>erravi</reg>, temere feci<note>erravit... fecit <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note>, paenitet; ad clementiam tuam confugio, delicti veniam peto, ut ignoscatur<note>ignoscas <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> oro.</q> <reg>si</reg> nemo impetravit, adroganter: si plurimi, tu idem fer opem qui spem dedisti. </p></div></div></body></text></TEI>