sed vide, quaeso, Caesar, constantiam ornatissimi viri L. Tuberonis L. om. β ( etiam viri E ): L. Tub. del. Baiter , quam ego, quamvis ipse probarem, ut probo, tamen non commemorarem, nisi a te cognovissem in primis eam virtutem solere laudari. quae fuit igitur umquam in ullo homine tanta constantia? Constantiam dico; nescio an melius patientiam possim dicere. quotus enim istud istuc C α quisque fecisset ut, a quibus partibus in dissensione civili non esset esset etiam β receptus, essetque etiam cum cum om. C α crudelitate reiectus, ad eas ipsas partis eas ipsas partis C α a : eas ipsas hm : eos ipsos β rediret? Magni cuiusdam animi atque eius viri quem de suscepta est post viri add. Paris. 7779 ( k ), ed. V causa propositaque sententia nulla contumelia, nulla vis, nullum periculum posset posset C α : possit βγ depellere. ut enim cetera paria Tuberoni cum Varo fuissent, honos honos om. α hm , nobilitas, splendor, ingenium, quae nequaquam fuerunt, hoc certe praecipuum Tuberonis quod iusto cum imperio ex senatus consulto in provinciam suam venerat. hinc prohibitus non ad Caesarem ne iratus, non domum ne iners, non aliquam in in aliquam β ( contra Rufinianum Rhet. L. p. 46) regionem ne condemnare causam illam quam secutus esset erat β videretur: in Macedoniam ad ad in C α Cn. Pompei castra venit, in eam ipsam causam a qua erat reiectus iniuria. quid ? cum cum iniuria γ ista res nihil commovisset eius animum ad quem veneratis, languidiore, credo, studio in causa fuistis; tantum modo in praesidiis eratis, animi vero a causa abhorrebant: an, ut fit in civilibus bellis post bellis lacunam statuit Madvig : anacoluthian ex parenthesi ortam defendit Rau —nec in vobis magis neque C α quam in reliquis; omnes enim vincendi studio tenebamur. pacis equidem semper auctor fui, sed tum sero; erat enim amentis, cum aciem videres, pacem cogitare. omnes , inquam, vincere volebamus; tu certe praecipue praecipue om. α , qui in eum locum venisses veneras β ubi tibi tibi om. α esset pereundum, nisi vicisses. quamquam , ut nunc se res habet, non dubito quin hanc salutem anteponas illi victoriae. haec ego non dicerem, Tubero, si aut vos constantiae vestrae aut Caesarem benefici sui paeniteret. nunc quaero utrum vestras iniurias an rei publicae persequamini. si rei publicae, quid de vestra in illa causa perseverantia respondebitis? si vestras, videte ne erretis qui Caesarem vestris inimicis iratum fore putetis, cum ignoverit suis. itaque num tibi videor in causa Ligari esse occupatus, num de eius facto dicere? quicquid dixi, ad unam summam referri volo vel humanitatis vel clementiae vel misericordiae misericordiae β , Zielinski : misericordiae tuae αγ . causas , Caesar, egi multas equidem equidem Aah : et quidem HVD β m tecum, dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum, certe numquam hoc modo: ignoscite , iudices; erravit, lapsus est, non putavit; si umquam posthac. ad parentem sic agi solet, ad iudices: non fecit, non cogitavit; falsi testes, fictum crimen. dic te, Caesar, de facto Ligari iudicem esse; quibus in praesidiis fuerit quaere quaere β h : quaerere α am : taceo, ne haec quidem conligo, quae fortasse valerent etiam apud iudicem: legatus ante bellum profectus, relictus in pace, bello oppressus, in eo ipso non acerbus acerbus fuit γ , totus animo totus animo α a : tametsi totus hm : tametsi totus animo β : iam est totus animo Madvig et studio ac studio β tuus. ad iudicem sic sic α h : sic agi solet β a , sed ego apud apud β : ad αγ parentem loquor: erravi , temere feci erravit... fecit γ , paenitet; ad clementiam tuam confugio, delicti veniam peto, ut ignoscatur ignoscas γ oro. si nemo impetravit, adroganter: si plurimi, tu idem fer opem qui spem dedisti.