<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi033.perseus-lat2"><div n="21" type="textpart" subtype="section"><p>Tuberonis<note>Tuberoni <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> sors coniecta est ex senatus consulto, cum ipse non adesset, morbo etiam impediretur: statuerat excusari<note>excusari <hi rend="italic">C<hi rend="superscript">2</hi>H</hi> (<hi rend="italic">cf. Phil.</hi> v. 14): excusare <hi rend="italic">cett.</hi></note>. <reg>haec</reg> ego novi propter omnis necessitudines quae mihi sunt cum L. Tuberone: domi<note>domo <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign></hi></note> una eruditi, militiae contubernales, post adfines, in omni<note>omni <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign></hi>: omni denique <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note> vita familiares; magnum etiam vinculum quod isdem studiis semper usi sumus. <reg>scio</reg><note>scio igitur <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> Tuberonem domi manere voluisse: sed ita quidam agebant, ita rei publicae sanctissimum nomen opponebant<note>agebat... opponebat <hi rend="italic">BE</hi></note> ut, etiam si aliter sentiret, virorum<note>virorum <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign>a</hi>: verborum <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>hm</hi></note> tamen ipsorum pondus sustinere non posset. </p></div><div n="22" type="textpart" subtype="section"><p><reg>cessit</reg> auctoritati amplissimi viri<note>ampl. viri auct. <hi rend="italic">Isidorus</hi> v. 25. 32</note> vel potius paruit: una est profectus cum eis quorum erat una causa. <reg>tardius</reg> iter fecit; itaque in Africam venit iam occupatam. <reg>hinc</reg> in Ligarium crimen oritur vel ira potius. <reg>nam</reg> si crimen est voluisse<note>voluisse <hi rend="italic">Baiter</hi>: prohibere illa voluisse <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign>a</hi>: illum voluisse <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>hm</hi>: illa voluisse <hi rend="italic">Zielinski</hi></note>, non minus magnum est vos Africam, arcem omnium provinciarum, natam ad bellum contra hanc urbem gerendum, obtinere voluisse quam aliquem se maluisse. <reg>atque</reg> is tamen aliquis Ligarius non fuit: Varus imperium se habere dicebat; fascis certe habebat. </p></div><div n="23" type="textpart" subtype="section"><p><reg>sed</reg> quoquo modo se illud habet<note>habeat <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note>, haec querela, Tubero, vestra quid valet? <q><reg>recepti</reg> in provinciam non sumus.</q> <reg>quid</reg>, si essetis? Caesarine eam tradituri fuistis<note>fuistis <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: fuissetis <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note> an contra Caesarem retenturi? <milestone resp="editor" n="8" unit="chapter"/><reg>vide</reg> quid licentiae, Caesar, nobis<note>nobis Caesar <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign></hi>: Caesar nobis <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note> tua liberalitas det vel potius audaciae. <reg>si</reg> responderit Tubero, Africam, quo senatus eum sorsque miserat, tibi patrem suum traditurum fuisse, non dubitabo apud ipsum te cuius id eum facere interfuit gravissimis verbis eius consilium reprehendere. <reg>non</reg> enim, si tibi ea res grata fuisset, esset etiam approbata<note>adprobata <hi rend="italic">CAVa</hi>: eadem probata <hi rend="italic">H</hi>: probata <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>hm</hi></note>. </p></div></div></body></text></TEI>