Tuberonis Tuberoni β sors coniecta est ex senatus consulto, cum ipse non adesset, morbo etiam impediretur: statuerat excusari excusari C 2 H ( cf. Phil. v. 14): excusare cett. . haec ego novi propter omnis necessitudines quae mihi sunt cum L. Tuberone: domi domo C α una eruditi, militiae contubernales, post adfines, in omni omni C α : omni denique βγ vita familiares; magnum etiam vinculum quod isdem studiis semper usi sumus. scio scio igitur β Tuberonem domi manere voluisse: sed ita quidam agebant, ita rei publicae sanctissimum nomen opponebant agebat... opponebat BE ut, etiam si aliter sentiret, virorum virorum C α a : verborum β hm tamen ipsorum pondus sustinere non posset. cessit auctoritati amplissimi viri ampl. viri auct. Isidorus v. 25. 32 vel potius paruit: una est profectus cum eis quorum erat una causa. tardius iter fecit; itaque in Africam venit iam occupatam. hinc in Ligarium crimen oritur vel ira potius. nam si crimen est voluisse voluisse Baiter : prohibere illa voluisse C α a : illum voluisse β hm : illa voluisse Zielinski , non minus magnum est vos Africam, arcem omnium provinciarum, natam ad bellum contra hanc urbem gerendum, obtinere voluisse quam aliquem se maluisse. atque is tamen aliquis Ligarius non fuit: Varus imperium se habere dicebat; fascis certe habebat. sed quoquo modo se illud habet habeat β , haec querela, Tubero, vestra quid valet? recepti in provinciam non sumus. quid , si essetis? Caesarine eam tradituri fuistis fuistis α : fuissetis βγ an contra Caesarem retenturi? vide quid licentiae, Caesar, nobis nobis Caesar C α : Caesar nobis βγ tua liberalitas det vel potius audaciae. si responderit Tubero, Africam, quo senatus eum sorsque miserat, tibi patrem suum traditurum fuisse, non dubitabo apud ipsum te cuius id eum facere interfuit gravissimis verbis eius consilium reprehendere. non enim, si tibi ea res grata fuisset, esset etiam approbata adprobata CAVa : eadem probata H : probata β hm .