liceat esse miseros—quamquam hoc victore esse non possumus; sed non loquor de nobis, de illis loquor qui occiderunt—fuerint cupidi, fuerint irati, fuerint pertinaces: sceleris vero crimine, furoris, parricidi liceat Cn. Pompeio mortuo, liceat multis aliis carere. quando hoc ex te quisquam quisquam ex te β , Caesar, audivit, aut tua quid aliud arma voluerunt nisi a te contumeliam propulsare propulsare C αβ a : -sari hm ? quid egit tuus invictus exercitus nisi uti uti C α : ut βγ suum ius tueretur et dignitatem tuam? quid ? tu, cum pacem esse cupiebas, idne agebas ut tibi cum sceleratis an ut cum bonis civibus civibus om. C α conveniret? mihi vero, Caesar Caesar β : om. αγ , tua in me maxima merita tanta certe non viderentur, si me ut sceleratum a te conservatum putarem. quo modo autem tu de re publica bene meritus esses esses si γ , cum tot sceleratos incolumi dignitate esse voluisses? secessionem tu illam existimavisti, Caesar, initio, non bellum, nec hostile odium, sed civile discidium, utrisque neque β cupientibus rem publicam salvam salvam esse γ , sed partim consiliis, partim studiis a communi utilitate aberrantibus. principum dignitas erat paene par, non par fortasse eorum qui sequebantur; causa tum dubia, quod erat aliquid in utraque parte quod probari posset; nunc melior melior certe γ ea iudicanda est quam etiam di adiuverunt. cognita vero clementia tua quis non eam victoriam probet in qua occiderit nemo nisi armatus? sed , ut omittam communem causam, veniamus ad nostram. utrum tandem existimas facilius fuisse, Tubero, Ligario Ligario C α : Ligarium βγ ex Africa exire an vobis vobis D 1 : nobis C α ( etiam A e coll. mea ): vos D 2 BE (exire... Africam om. γ ) in Africam non venire? poteramusne , inquies, cum senatus censuisset? si me consulis, nullo modo; sed tamen Ligarium senatus idem legaverat. atque ille eo tempore paruit cum parere senatui necesse erat; vos tum paruistis cum paruit nemo qui tunc β noluit. reprehendo igitur? minime vero. neque enim licuit aliter vestro generi, nomini, familiae, disciplinae. sed hoc non concedo ut, quibus rebus gloriemini in vobis, easdem in aliis reprehendatis.