ac primus aditus et postulatio Tuberonis haec, ut opinor, fuit, velle se de Q. Ligari scelere dicere. non dubito quin admiratus sis, vel quod nullo de alio nullo de alio α a : de nullo alio β hm quisquam quisquam αβ m : quicquam ah, ut voluit Haupt : del. Mommsen , vel quod is qui in eadem causa fuisset, vel quidnam novi sceleris sceleris del. Patricius adferret. scelus tu illud vocas, Tubero? cur? isto enim nomine illa adhuc causa caruit. Alii errorem appellant, alii timorem; qui durius, spem, cupiditatem, odium, pertinaciam; qui gravissime, temeritatem: scelus praeter te adhuc nemo. ac mihi quidem, si proprium et verum nomen nostri mali quaeritur quaeratur β , fatalis quaedam calamitas incidisse videtur et improvidas hominum mentis occupavisse, ut nemo mirari debeat humana consilia divina necessitate esse superata. liceat esse miseros—quamquam hoc victore esse non possumus; sed non loquor de nobis, de illis loquor qui occiderunt—fuerint cupidi, fuerint irati, fuerint pertinaces: sceleris vero crimine, furoris, parricidi liceat Cn. Pompeio mortuo, liceat multis aliis carere. quando hoc ex te quisquam quisquam ex te β , Caesar, audivit, aut tua quid aliud arma voluerunt nisi a te contumeliam propulsare propulsare C αβ a : -sari hm ? quid egit tuus invictus exercitus nisi uti uti C α : ut βγ suum ius tueretur et dignitatem tuam? quid ? tu, cum pacem esse cupiebas, idne agebas ut tibi cum sceleratis an ut cum bonis civibus civibus om. C α conveniret?