<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi033.perseus-lat2"><div n="16" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quod</reg> si probare Caesari possemus in Africa Ligarium omnino non fuisse, si honesto et misericordi mendacio saluti civi calamitoso esse vellemus, tamen hominis non esset in tanto discrimine et periculo civis refellere et coarguere<note>redarguere <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> nostrum mendacium, et, si esset alicuius, eius certe non esset qui in eadem causa et fortuna fuisset. <reg>sed</reg> tamen aliud est errare Caesarem nolle, aliud est nolle<note>est nolle <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>: nolle <hi rend="italic">a</hi>: non <hi rend="italic">hm</hi></note> misereri. <reg>tum</reg> diceres<note>tunc <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note>: <q>Caesar, cave credas: fuit in Africa<note>Afr. Ligarius <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note>, tulit arma contra te.</q> <reg>nunc</reg> quid dicis? <q><reg>cave</reg> ignoscas.</q> <reg>haec</reg> nec hominis nec ad hominem vox est. <reg>qua</reg> qui apud te, C. Caesar, utetur<note>utetur <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>BDa</hi>: utitur <hi rend="italic">Ehm</hi></note>, suam citius abiciet humanitatem quam extorquebit tuam. </p></div><div n="17" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="6" unit="chapter"/><reg>ac</reg> primus aditus et postulatio Tuberonis haec, ut opinor, fuit, velle se de Q. Ligari scelere dicere. <reg>non</reg> dubito quin admiratus sis, vel quod nullo de alio<note>nullo de alio <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>a</hi>: de nullo alio <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>hm</hi></note> quisquam<note>quisquam <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>m</hi>: quicquam <hi rend="italic">ah, ut voluit Haupt</hi>: <hi rend="italic">del. Mommsen</hi></note>, vel quod is qui in eadem causa fuisset, vel quidnam novi sceleris<note>sceleris <hi rend="italic">del. Patricius</hi></note> adferret. <q><reg>scelus</reg></q> tu illud vocas, Tubero? cur? isto enim nomine illa adhuc causa caruit. Alii errorem appellant, alii timorem; qui durius, spem, cupiditatem, odium, pertinaciam; qui gravissime, temeritatem: scelus praeter te adhuc nemo. <reg>ac</reg> mihi quidem, si proprium et verum nomen nostri mali quaeritur<note>quaeratur <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note>, fatalis quaedam calamitas incidisse videtur et improvidas hominum mentis occupavisse, ut nemo mirari debeat humana consilia divina necessitate esse superata. </p></div><div n="18" type="textpart" subtype="section"><p><reg>liceat</reg> esse miseros—quamquam hoc victore esse non possumus; sed non loquor de nobis, de illis loquor qui occiderunt—fuerint cupidi, fuerint irati, fuerint pertinaces: sceleris vero crimine, furoris, parricidi liceat Cn. Pompeio mortuo, liceat multis aliis carere. <reg>quando</reg> hoc ex te quisquam<note>quisquam ex te <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note>, Caesar, audivit, aut tua quid aliud arma voluerunt nisi a te contumeliam propulsare<note>propulsare <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>a</hi>: -sari <hi rend="italic">hm</hi></note>? <reg>quid</reg> egit tuus invictus exercitus nisi uti<note>uti <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign></hi>: ut <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note> suum ius tueretur et dignitatem tuam? <reg>quid</reg>? tu, cum pacem esse cupiebas, idne agebas ut tibi cum sceleratis an ut cum bonis civibus<note>civibus <hi rend="italic">om. C<foreign xml:lang="grc">α</foreign></hi></note> conveniret? </p></div><div n="19" type="textpart" subtype="section"><p><reg>mihi</reg> vero, Caesar<note>Caesar <foreign xml:lang="grc">β</foreign>: <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign></note>, tua in me maxima merita tanta certe non viderentur, si me ut sceleratum a te conservatum putarem. <reg>quo</reg> modo autem tu de re publica bene meritus esses<note>esses si <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note>, cum tot sceleratos incolumi dignitate esse voluisses? <reg>secessionem</reg> tu illam existimavisti, Caesar, initio, non bellum, nec hostile odium, sed civile discidium, utrisque<note>neque <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> cupientibus rem publicam salvam<note>salvam esse <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note>, sed partim consiliis, partim studiis a communi utilitate aberrantibus. <reg>principum</reg> dignitas erat paene par, non par fortasse eorum qui sequebantur; causa tum dubia, quod erat aliquid in utraque parte quod probari posset; nunc melior<note>melior certe <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> ea iudicanda est quam etiam di adiuverunt. <reg>cognita</reg> vero clementia tua quis non eam victoriam probet in qua occiderit nemo nisi armatus? </p></div><div n="20" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="7" unit="chapter"/><reg>sed</reg>, ut omittam communem causam, veniamus ad nostram. <reg>utrum</reg> tandem existimas facilius fuisse, Tubero, Ligario<note>Ligario <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign></hi>: Ligarium <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note> ex Africa exire an vobis<note>vobis <hi rend="italic">D<hi rend="superscript">1</hi></hi>: nobis <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign></hi> (<hi rend="italic">etiam A e coll. mea</hi>): vos <hi rend="italic">D<hi rend="superscript">2</hi>BE</hi> (exire... Africam <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">γ</foreign>)</note> in Africam non venire? <q><reg>poteramusne</reg>,</q> inquies, <q>cum senatus censuisset?</q> <reg>si</reg> me consulis, nullo modo; sed tamen Ligarium senatus idem legaverat. <reg>atque</reg> ille eo tempore paruit cum parere senatui necesse erat; vos tum paruistis cum paruit nemo qui<note>tunc <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> noluit. <reg>reprehendo</reg> igitur? <reg>minime</reg> vero. <reg>neque</reg> enim licuit aliter vestro generi, nomini, familiae, disciplinae. <reg>sed</reg> hoc non concedo ut, quibus rebus gloriemini in vobis, easdem in aliis reprehendatis. </p></div></div></body></text></TEI>