quod si probare Caesari possemus in Africa Ligarium omnino non fuisse, si honesto et misericordi mendacio saluti civi calamitoso esse vellemus, tamen hominis non esset in tanto discrimine et periculo civis refellere et coarguere redarguere β nostrum mendacium, et, si esset alicuius, eius certe non esset qui in eadem causa et fortuna fuisset. sed tamen aliud est errare Caesarem nolle, aliud est nolle est nolle αβ : nolle a : non hm misereri. tum diceres tunc β : Caesar, cave credas: fuit in Africa Afr. Ligarius γ , tulit arma contra te. nunc quid dicis? cave ignoscas. haec nec hominis nec ad hominem vox est. qua qui apud te, C. Caesar, utetur utetur α BDa : utitur Ehm , suam citius abiciet humanitatem quam extorquebit tuam. ac primus aditus et postulatio Tuberonis haec, ut opinor, fuit, velle se de Q. Ligari scelere dicere. non dubito quin admiratus sis, vel quod nullo de alio nullo de alio α a : de nullo alio β hm quisquam quisquam αβ m : quicquam ah, ut voluit Haupt : del. Mommsen , vel quod is qui in eadem causa fuisset, vel quidnam novi sceleris sceleris del. Patricius adferret. scelus tu illud vocas, Tubero? cur? isto enim nomine illa adhuc causa caruit. Alii errorem appellant, alii timorem; qui durius, spem, cupiditatem, odium, pertinaciam; qui gravissime, temeritatem: scelus praeter te adhuc nemo. ac mihi quidem, si proprium et verum nomen nostri mali quaeritur quaeratur β , fatalis quaedam calamitas incidisse videtur et improvidas hominum mentis occupavisse, ut nemo mirari debeat humana consilia divina necessitate esse superata. liceat esse miseros—quamquam hoc victore esse non possumus; sed non loquor de nobis, de illis loquor qui occiderunt—fuerint cupidi, fuerint irati, fuerint pertinaces: sceleris vero crimine, furoris, parricidi liceat Cn. Pompeio mortuo, liceat multis aliis carere. quando hoc ex te quisquam quisquam ex te β , Caesar, audivit, aut tua quid aliud arma voluerunt nisi a te contumeliam propulsare propulsare C αβ a : -sari hm ? quid egit tuus invictus exercitus nisi uti uti C α : ut βγ suum ius tueretur et dignitatem tuam? quid ? tu, cum pacem esse cupiebas, idne agebas ut tibi cum sceleratis an ut cum bonis civibus civibus om. C α conveniret? mihi vero, Caesar Caesar β : om. αγ , tua in me maxima merita tanta certe non viderentur, si me ut sceleratum a te conservatum putarem. quo modo autem tu de re publica bene meritus esses esses si γ , cum tot sceleratos incolumi dignitate esse voluisses? secessionem tu illam existimavisti, Caesar, initio, non bellum, nec hostile odium, sed civile discidium, utrisque neque β cupientibus rem publicam salvam salvam esse γ , sed partim consiliis, partim studiis a communi utilitate aberrantibus. principum dignitas erat paene par, non par fortasse eorum qui sequebantur; causa tum dubia, quod erat aliquid in utraque parte quod probari posset; nunc melior melior certe γ ea iudicanda est quam etiam di adiuverunt. cognita vero clementia tua quis non eam victoriam probet in qua occiderit nemo nisi armatus? sed , ut omittam communem causam, veniamus ad nostram. utrum tandem existimas facilius fuisse, Tubero, Ligario Ligario C α : Ligarium βγ ex Africa exire an vobis vobis D 1 : nobis C α ( etiam A e coll. mea ): vos D 2 BE (exire... Africam om. γ ) in Africam non venire? poteramusne , inquies, cum senatus censuisset? si me consulis, nullo modo; sed tamen Ligarium senatus idem legaverat. atque ille eo tempore paruit cum parere senatui necesse erat; vos tum paruistis cum paruit nemo qui tunc β noluit. reprehendo igitur? minime vero. neque enim licuit aliter vestro generi, nomini, familiae, disciplinae. sed hoc non concedo ut, quibus rebus gloriemini in vobis, easdem in aliis reprehendatis.