<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi033.perseus-lat2"><div n="12" type="textpart" subtype="section"><p><reg>at</reg> istud ne apud eum quidem dictatorem qui omnis quos oderat morte multabat quisquam egit isto modo. <reg>ipse</reg> iubebat occidi nullo postulante, praemiis<note>praemiis <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>BD</hi>: praem. etiam <hi rend="italic">E<foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi></note> invitabat; quae tamen crudelitas ab hoc eodem<note><w type="lemma">eodem</w> etiam <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> aliquot annis post quem tu nunc crudelem esse vis vindicata est. <milestone resp="editor" n="5" unit="chapter"/><q><reg>ego</reg> vero istud non postulo</q> inquies. <reg>ita</reg> me hercule existimo, Tubero. Novi enim te, novi patrem, novi domum nomenque vestrum; studia<note>studia denique <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> generis ac familiae vestrae virtutis, humanitatis, doctrinae, plurimarum artium atque optimarum nota mihi sunt<note>sunt omnia <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note>. </p></div><div n="13" type="textpart" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> certo scio vos non petere sanguinem, sed parum attenditis. <reg>res</reg> enim eo<note>eo mortem <hi rend="italic">hm</hi></note> spectat ut ea poena in qua adhuc Q. Ligarius sit non videamini esse contenti. <reg>quae</reg> est<note>est <hi rend="italic">Wesenberg</hi></note> igitur alia praeter mortem? <reg>si</reg> enim est in exsilio, sicuti est, quid amplius postulatis? an, ne ignoscatur<note>ignoscatur <hi rend="italic">ed. R</hi>: ignoscat <hi rend="italic">codd.</hi> (<hi rend="italic">etiam E e coll. mea</hi>)</note>? <reg>hoc</reg> vero multo acerbius multoque<note>multoque <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>Ea</hi>: multo <hi rend="italic">hm</hi>: est <hi rend="italic">post</hi> -que <hi rend="italic">add. B</hi> (<hi rend="italic">in ras.</hi>) <hi rend="italic">D, Zielinski, p.</hi> 212</note> durius. <reg>quodne</reg><note>quodne <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>m</hi>: quod <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>a</hi>: si quod <hi rend="italic">h</hi></note> nos petimus<note>petimus <hi rend="italic">cod. Gruteri</hi>: domi petimus <hi rend="italic">cett.</hi> (domi <hi rend="italic">ex l.</hi> 24 <hi rend="italic">irrepsit</hi>)</note> precibus ac<note>ac <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: et <foreign xml:lang="grc">γ</foreign>: <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> lacrimis, strati ad pedes, non tam nostrae causae fidentes quam huius humanitati, id ne impetremus pugnabis<note>oppugnabis <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note>, et in nostrum fletum inrumpes, et nos iacentis ad pedes supplicum voce prohibebis? </p></div><div n="14" type="textpart" subtype="section"><p><reg>si</reg>, cum hoc domi faceremus, quod et fecimus et, ut spero, non frustra fecimus, tu repente inruisses et clamare coepisses <q>C. Caesar, cave credas<note>cave credas <foreign xml:lang="grc">γ</foreign>: <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign></note>, cave ignoscas, cave te fratrum pro fratris salute obsecrantium misereat<note>misereatur <hi rend="italic">Priscian K.</hi> ii. 392</note>,</q> nonne omnem humanitatem exuisses? <reg>quanto</reg> hoc durius, quod nos domi petimus, id a te in foro oppugnari<note>id te... oppugnare <hi rend="italic">cod. Lambini</hi></note> et in tali miseria multorum perfugium misericordiae tolli<note>tolli <hi rend="italic">scripsi</hi>: tollere <hi rend="italic">codd.</hi></note>? <reg>dicam</reg> plane, Caesar, quod sentio. </p></div></div></body></text></TEI>