at vero huius gloriae, C. C. om. α a Caesar, quam es paulo ante adeptus socium habes neminem: totum hoc quantumcumque est, quod certe maximum est, totum est, inquam, tuum. nihil sibi ex ista laude centurio, nihil praefectus, nihil cohors, nihil turma decerpit; quin etiam illa ipsa rerum humanarum domina, Fortuna, in istius se se ante non hab. β societatem gloriae non offert: tibi cedit, tuam tuam α hm : tuam se β a (se sup. lin. in D ) esse totam et propriam fatetur. numquam enim temeritas cum sapientia commiscetur nec ad consilium casus admittitur. domuisti gentis immanitate barbaras, multitudine innumerabilis, locis infinitas, omni copiarum genere abundantis: ea tamen sed tamen ea β vicisti quae et naturam et condicionem ut vinci possent habebant. nulla est enim tanta vis vis, tanta copia γ fort. recte quae non ferro et viribus debilitari frangique possit. animum vincere, iracundiam cohibere, victo victo α D : victum hm : victoriam BELa ( Arus. Mess. K. viii. p. 512. 17 temperat huic Cic. de M. Marc. ) temperare, adversarium nobilitate, ingenio, virtute praestantem non modo extollere iacentem sed etiam amplificare eius pristinam dignitatem, haec qui faciat facit β ( contra Lactant. Div. Inst. i. 9. 3) , non ego eum cum summis viris comparo, sed simillimum deo iudico.