<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi032.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="6" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quae</reg> quidem ego nisi ita<note>ita <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>: tam <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> magna esse fatear ut ea vix cuiusquam mens aut cogitatio capere possit, amens sim; sed tamen sunt alia maiora. <reg>nam</reg> bellicas laudes solent quidam extenuare verbis easque detrahere ducibus, communicare cum multis, ne propriae sint imperatorum. <reg>et</reg> certe in armis militum virtus, locorum opportunitas, auxilia sociorum, classes, commeatus multum iuvant, maximam vero partem quasi suo iure Fortuna sibi<note>sibi <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <hi rend="italic">hm</hi>: <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">α</foreign>a</hi></note> vindicat et, quicquid est<note>est <hi rend="italic">post</hi> gestum <hi rend="italic">hab.</hi> <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> prospere gestum, id paene omne ducit suum. </p></div><div n="7" type="textpart" subtype="section"><p><reg>at</reg> vero huius gloriae, C.<note>C. <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">α</foreign>a</hi></note> Caesar, quam es paulo ante adeptus socium habes neminem: totum hoc quantumcumque est, quod certe maximum est, totum est, inquam, tuum. <reg>nihil</reg> sibi ex ista laude centurio, nihil praefectus, nihil cohors, nihil turma decerpit; quin etiam illa ipsa rerum humanarum domina, Fortuna, in istius se<note>se <hi rend="italic">ante</hi> non <hi rend="italic">hab.</hi> <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> societatem gloriae non offert: tibi cedit, tuam<note>tuam <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>hm</hi>: tuam se <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>a</hi> (se <hi rend="italic">sup. lin. in D</hi>)</note> esse totam et propriam fatetur. <reg>numquam</reg> enim temeritas cum sapientia commiscetur nec ad consilium casus admittitur. </p></div><div n="8" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="3" unit="chapter"/><reg>domuisti</reg> gentis immanitate barbaras, multitudine innumerabilis, locis infinitas, omni copiarum genere abundantis: ea tamen<note>sed tamen ea <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> vicisti quae et naturam et condicionem ut vinci possent habebant. <reg>nulla</reg> est enim tanta vis<note>vis, tanta copia <foreign xml:lang="grc">γ</foreign> <hi rend="italic">fort. recte</hi></note> quae non ferro et viribus debilitari frangique possit. <reg>animum</reg> vincere, iracundiam cohibere, victo<note>victo <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>D</hi>: victum <hi rend="italic">hm</hi>: victoriam <hi rend="italic">BELa</hi> (<hi rend="italic">Arus. Mess. K.</hi> viii. <hi rend="italic">p.</hi> 512. 17 <quote>temperat huic <hi rend="italic">Cic. de M. Marc.</hi></quote>)</note> temperare, adversarium nobilitate, ingenio, virtute praestantem non modo extollere iacentem sed etiam amplificare eius pristinam dignitatem, haec qui faciat<note>facit <foreign xml:lang="grc">β</foreign> (<hi rend="italic">contra Lactant. Div. Inst.</hi> i. 9. 3)</note>, non ego eum cum summis viris comparo, sed simillimum deo iudico. </p></div><div n="9" type="textpart" subtype="section"><p><reg>itaque</reg>, C. Caesar, bellicae tuae laudes celebrabuntur illae quidem non solum nostris sed paene omnium gentium litteris atque linguis, neque ulla umquam aetas de tuis laudibus conticescet; sed tamen eius modi res nescio quo modo, etiam cum leguntur, obstrepi clamore militum<note>obstrepit clamor mil. (videntur <hi rend="italic">add. V</hi>) et tub. soni <hi rend="italic">AV</hi></note> videntur et tubarum sono. <reg>at</reg> vero cum aliquid clementer, mansuete, iuste, moderate, sapienter factum, in iracundia praesertim quae est inimica consilio, et in victoria quae natura insolens et<note>et insolens <foreign xml:lang="grc">α</foreign></note> superba est, audimus aut legimus<note>aut audimus <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note>, quo studio incendimur, non modo in gestis rebus sed etiam in fictis ut eos saepe quos numquam vidimus diligamus! </p></div><div n="10" type="textpart" subtype="section"><p><reg>te</reg> vero quem praesentem intuemur, cuius mentem sensusque et os cernimus, ut, quicquid belli fortuna reliquum rei publicae fecerit, id esse salvum velis, quibus laudibus efferemus, quibus studiis prosequemur, qua benevolentia complectemur? <reg>parietes</reg>, me dius fidius, ut mihi videtur<note>videntur <hi rend="italic">HV m et Sacerdosi.</hi> 166</note>, huius curiae tibi gratias agere gestiunt, quod brevi tempore futura sit illa auctoritas in his maiorum suorum et suis sedibus. <milestone resp="editor" n="4" unit="chapter"/><reg>equidem</reg> cum C. Marcelli, viri optimi et commemorabili pietate praediti lacrimas modo vobiscum viderem, omnium Marcellorum meum pectus memoria offudit<note>effudit <hi rend="italic">Dhm</hi> (in meum pectus se memoria effudit <hi rend="italic">Madvig</hi>)</note>, quibus tu etiam mortuis M. Marcello conservato dignitatem suam reddidisti nobilissimamque familiam iam<note>iam <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> ad paucos redactam paene ab interitu vindicasti. </p></div></div></body></text></TEI>