<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi032.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="5" type="textpart" subtype="section"><p><reg>soleo</reg> saepe ante oculos ponere idque libenter crebris usurpare sermonibus, omnis nostrorum imperatorum, omnis exterarum gentium potentissimorumque populorum, omnis regum clarissimorum<note>clariss. regum <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> res gestas cum tuis nec contentionum magnitudine nec numero proeliorum nec varietate regionum nec celeritate conficiendi nec dissimilitudine bellorum posse conferri, nec vero disiunctissimas terras citius passibus cuiusquam potuisse peragrari quam tuis non dicam cursibus, sed victoriis lustratae<note>lustratae <foreign xml:lang="grc">β</foreign>: illustratae <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign></note> sunt. </p></div><div n="6" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quae</reg> quidem ego nisi ita<note>ita <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>: tam <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> magna esse fatear ut ea vix cuiusquam mens aut cogitatio capere possit, amens sim; sed tamen sunt alia maiora. <reg>nam</reg> bellicas laudes solent quidam extenuare verbis easque detrahere ducibus, communicare cum multis, ne propriae sint imperatorum. <reg>et</reg> certe in armis militum virtus, locorum opportunitas, auxilia sociorum, classes, commeatus multum iuvant, maximam vero partem quasi suo iure Fortuna sibi<note>sibi <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <hi rend="italic">hm</hi>: <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">α</foreign>a</hi></note> vindicat et, quicquid est<note>est <hi rend="italic">post</hi> gestum <hi rend="italic">hab.</hi> <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> prospere gestum, id paene omne ducit suum. </p></div></div></body></text></TEI>