<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi032.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="31" type="textpart" subtype="section"><p><reg>perfuncta</reg> res publica est hoc<note>hoc <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">α</foreign></note> misero fatalique bello: vicit is qui non fortuna inflammaret odium suum, sed bonitate leniret; neque omnis<note>nec qui omn. <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> quibus iratus esset eosdem etiam<note>etiam <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>DEL</hi>: <hi rend="italic">om. B<foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi></note> exsilio aut morte dignos iudicaret. <reg>arma</reg> ab aliis posita, ab aliis erepta sunt. <reg>ingratus</reg> est iniustusque civis qui armorum periculo liberatus animum tamen retinet armatum, ut etiam ille melior sit<note>melior sit <hi rend="italic">H<foreign xml:lang="grc">β</foreign></hi>: sit melior <hi rend="italic">AV<foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi></note> qui in acie cecidit, qui in causa animam profudit. <reg>quae</reg> enim pertinacia quibusdam, eadem aliis constantia videri potest. </p></div><div n="32" type="textpart" subtype="section"><p><reg>sed</reg> iam omnis fracta dissensio est armis, exstincta aequitate victoris: restat ut omnes unum velint qui habent<note>habent <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>m</hi>: modo habent <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>ah</hi></note> aliquid non sapientiae modo<note>non sap. modo <hi rend="italic">AVam</hi>: non modo sap. <hi rend="italic">Hh</hi>: non solum sap. <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> sed etiam sanitatis. Nisi te, C. Caesar, salvo et in ista sententia qua cum antea tum hodie maxime<note>vel maxime <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> usus es manente salvi esse non possumus. <reg>qua</reg> re omnes te qui haec salva esse volumus et hortamur et obsecramus ut vitae, ut saluti tuae<note>ut vitae, ut saluti tuae <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: ut vitae tuae et saluti <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>a</hi>: ut vitae <hi rend="italic">hm</hi></note> consulas, omnesque tibi, ut pro aliis etiam loquar quod de me ipso<note>me ipse <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> sentio, quoniam subesse aliquid putas quod cavendum sit, non modo excubias et custodias sed etiam laterum nostrorum oppositus et corporum pollicemur. </p></div><div n="33" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="11" unit="chapter"/><reg>sed</reg> ut<note>ut <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>Em</hi>: <hi rend="italic">om. BDah</hi></note>, unde est orsa, in eodem terminetur oratio<note>oratio mea <hi rend="italic">hm</hi></note>, maximas tibi omnes gratias agimus, C. Caesar, maiores etiam habemus. <reg>nam</reg> omnes idem sentiunt, quod ex omnium precibus et lacrimis sentire potuisti. <reg>sed</reg> quia non<note>et quoniam non <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> est omnibus<note>omnibus <hi rend="italic">post</hi> stant. <hi rend="italic">hab. a</hi>: <hi rend="italic">om. hm</hi></note> stantibus necesse dicere, a me certe dici volunt, cui necesse est quodam modo, et quod fieri decet M. Marcello a te huic ordini populoque Romano et rei publicae reddito, fieri id intellego. <reg>nam</reg> laetari omnis non ut de unius solum sed ut de<note>non ut de unius solum sed ut de (<hi rend="italic">om.</hi> solum <hi rend="italic">ah</hi>) <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>ah</hi>: non de unius solum sed de <foreign xml:lang="grc">β</foreign>: non de unius sed de <hi rend="italic">m</hi>: <hi rend="italic">fort.</hi> salute <hi rend="italic">post</hi> solum <hi rend="italic">transponendum</hi> (<hi rend="italic">de numero</hi> cf. <hi rend="italic">Zielinski, p.</hi> 212)</note> omnium<note>omnium <hi rend="italic">AV</hi>: omni <hi rend="italic">H</hi>: communi <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note> salute sentio. </p></div><div n="34" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quod</reg> autem summae benevolentiae est, quae mea erga illum omnibus nota semper<note>semper nota <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> fuit, ut vix C. Marcello<note>C. <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>D</hi>: M. / <hi rend="italic">EL</hi>: <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note>, optimo et amantissimo fratri, praeter eum quidem cederem nemini, cum id sollicitudine, cura, labore tam diu praestiterim quam diu est de illius salute dubitatum, certe hoc tempore magnis curis, molestiis, doloribus liberatus praestare debeo<note>debebo <hi rend="italic">H sol.</hi></note>. <reg>itaque</reg>, C. Caesar, sic tibi gratias ago ut me omnibus rebus<note>omnibus me rebus <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> a te non conservato solum sed etiam ornato, tamen ad tua in me unum<note>unum <foreign xml:lang="grc">β</foreign>: <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign></note> innumerabilia merita, quod fieri iam posse non arbitrabar, magnus<note>maximus <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> hoc tuo facto cumulus accesserit. </p></div></div></body></text></TEI>