intellectum est enim mihi quidem in multis et maxime in me ipso, sed paulo ante omnibus omnibus Victorius : in omnibus codd. , cum M. Marcellum senatui reique publicae concessisti, commemoratis praesertim offensionibus, te auctoritatem huius ordinis dignitatemque rei publicae tuis vel doloribus vel suspicionibus anteferre. ille quidem fructum omnis ante actae vitae vitae om. σ : aetatis h hodierno die maximum cepit, cum summo consensu senatus tum tum praeterea γ iudicio tuo gravissimo et maximo. ex quo profecto intellegis quanta in dato beneficio sit laus, cum in accepto sit tanta gloria. est es H vero fortunatus fortun. α hm : fortun. ille β a cuius ex salute non minor paene ad omnis quam ad illum ipsum Ernesti ventura sit laetitia pervenerit: quod quidem merito merito α : ei merito βγ atque optimo iure contigit. quis enim est illo aut nobilitate aut probitate aut optimarum artium studio aut innocentia aut ullo in in α : om. βγ laudis genere praestantior? nullius tantum flumen est ingeni, nulla nulla α hm : nulli DELa : nullius R. Klotz dicendi aut scribendi tanta vis, tantaque tantaque α : tanta βγ copia quae non dicam exornare, sed enarrare, C. Caesar, res tuas gestas possit. tamen hoc adfirmo et adfirmo et hoc β pace dicam tua, nullam in his esse laudem ampliorem quam eam quam hodierno die consecutus es.