<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi032.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="29" type="textpart" subtype="section"><p><reg>sed</reg> nisi haec urbs stabilita tuis consiliis et institutis erit, vagabitur modo tuum nomen longe atque late, sedem<note>sedem quidem <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> stabilem et domicilium certum non habebit. <reg>erit</reg> inter eos etiam qui nascentur, sicut inter nos fuit, magna dissensio, cum alii laudibus ad caelum res tuas gestas efferent, alii fortasse aliquid requirent, idque vel maximum, nisi belli civilis incendium salute patriae restinxeris, ut illud fati fuisse<note>fuisse <hi rend="italic">hoc loco hab. <foreign xml:lang="grc">β</foreign>hm, post</hi> videaur <foreign xml:lang="grc">α</foreign>, <hi rend="italic">post</hi> hoc <hi rend="italic">a</hi></note> videatur, hoc consili. Servi igitur eis<note>eis <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: etiam <hi rend="italic">h</hi>: eis etiam <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>am</hi></note> iudicibus qui multis post saeculis de te iudicabunt et quidem haud scio an incorruptius quam nos; nam et sine amore et sine cupiditate et rursus sine odio et sine invidia iudicabunt. </p></div><div n="30" type="textpart" subtype="section"><p><reg>id</reg> autem etiam si tum ad te, ut quidam falso putant, non pertinebit, nunc certe pertinet esse te talem ut tuas laudes obscuratura nulla umquam sit oblivio. <milestone resp="editor" n="10" unit="chapter"/></p><p rend="indent"><reg>diversae</reg> voluntates civium fuerunt distractaeque sententiae. <reg>non</reg> enim consiliis solum et studiis sed armis etiam et castris dissidebamus. <reg>erat</reg><note>erat <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>h</hi>: erat enim <foreign xml:lang="grc">β</foreign>: erat autem <hi rend="italic">am</hi></note> obscuritas quaedam, erat certamen inter clarissimos duces; multi dubitabant quid optimum esset, multi quid sibi expediret, multi quid deceret<note>deceret <hi rend="italic">AVDELa</hi>: diceret <hi rend="italic">HBhm</hi></note>, non nulli etiam quid liceret. </p></div></div></body></text></TEI>