<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi032.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="25" type="textpart" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> illam tuam praeclarissimam et sapientissimam vocem invitus audivi: <q><reg>satis</reg> diu vel naturae vixi<note>diu ... vixi <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>a</hi>: te diu ... vixisse <hi rend="italic">hm</hi></note> vel gloriae.</q> <reg>satis</reg>, si ita vis, fortasse naturae, addam<note>addam <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: addo <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note> etiam, si placet, gloriae: at, quod maximum est, patriae certe parum. <reg>qua</reg> re omitte, quaeso, istam<note>quaeso, istam <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>ah</hi>: istam, quaeso <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>m</hi></note> doctorum hominum in contemnenda morte prudentiam: noli nostro periculo esse sapiens. <reg>saepe</reg> enim venit ad meas auris<note>auris meas <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> te idem istud nimis crebro dicere, satis te tibi<note>satis te tibi <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: tibi satis te <hi rend="italic">BDL<foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi>: tibi te satis <hi rend="italic">E</hi></note> vixisse. <reg>credo</reg>, sed tum id audirem, si tibi soli viveres aut si tibi etiam soli natus esses. <reg>omnium</reg> salutem civium cunctamque rem publicam res tuae gestae complexae sunt<note>nunc cum omnium ... compl. sunt (sint <hi rend="italic">a</hi>) <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note>; tantum abes a perfectione maximorum operum ut fundamenta nondum quae cogitas ieceris. <reg>hic</reg> tu modum vitae tuae non salute rei publicae, sed aequitate animi definies? <reg>quid</reg>, si istud ne gloriae quidem<note>quidem <hi rend="italic">Schol.</hi>: quidem tuae <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>: tuae quidem <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> satis est? cuius te esse avidissimum, quamvis sis sapiens, non negabis. </p></div><div n="26" type="textpart" subtype="section"><p><reg>parumne</reg><note>parumne <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>L</hi>: parumne igitur <hi rend="italic">BDE<foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi></note>, inquies, magna<note>magna <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>: gloriam magnam <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> relinquemus? <reg>immo</reg> vero aliis quamvis multis satis, tibi uni parum. <reg>quicquid</reg> est enim, quamvis amplum sit, id est parum tum cum est aliquid amplius. <reg>quod</reg> si rerum tuarum immortalium, C. Caesar, hic exitus futurus fuit ut devictis adversariis rem publicam in eo statu relinqueres in quo nunc est, vide, quaeso, ne tua divina virtus admirationis plus sit habitura quam gloriae; si quidem gloria est inlustris et pervagata magnorum vel in suos civis<note>civis <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> vel in patriam vel in omne genus hominum fama meritorum. </p></div></div></body></text></TEI>