si vero ad humanos casus incertosque motus valetudinis sceleris etiam accedit accedat γ insidiarumque consensio, quem deum, si cupiat, posse opitulari rei publicae credimus credimus α : -amus βγ ? omnia sunt excitanda tibi, C. Caesar, uni quae iacere sentis belli ipsius impetu, quod necesse fuit, perculsa atque prostrata: constituenda iudicia, revocanda fides, comprimendae libidines, propaganda suboles, omnia quae dilapsa dilapsa Ha γ : delapsa AV β iam diffluxerunt difflux. Bm : deflux. α ELa : fluxerunt h severis legibus vincienda sunt. non fuit recusandum in tanto civili bello, tanto animorum tantoque an. γ ardore et armorum quin quassata res publica, quicumque belli eventus fuisset, multa perderet et ornamenta dignitatis et praesidia stabilitatis suae, multaque uterque dux faceret armatus quae idem togatus fieri prohibuisset. quae quidem tibi nunc nunc tibi γ omnia belli volnera sananda sananda a αβ : curanda γ sunt, quibus praeter te mederi nemo potest.