<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi032.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="19" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>qua</reg> re gaude tuo<note><w type="lemma">gaude tuo</w> gaudeto <hi rend="italic">A</hi></note> isto tam excellenti bono et fruere cum fortuna et gloria tum etiam natura et moribus tuis; ex quo quidem maximus est fructus iucunditasque sapienti. <reg>cetera</reg> cum tua recordabere, etsi persaepe virtuti, tamen plerumque felicitati tuae gratulabere: de nobis quos in re publica tecum simul<note>simul <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>: salvos <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> esse voluisti quotiens cogitabis, totiens de maximis tuis beneficiis, totiens de incredibili liberalitate, totiens de singulari sapientia<note>sapientia tua <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> cogitabis: quae non modo summa bona sed nimirum audebo vel sola dicere. <reg>tantus</reg> est<note>est <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>DEL</hi>: <hi rend="italic">om. B<foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi></note> enim splendor in laude vera, tanta in magnitudine animi et consili dignitas ut haec a virtute donata, cetera a fortuna commodata esse videantur. </p></div><div n="20" type="textpart" subtype="section"><p><reg>noli</reg> igitur in conservandis viris bonis<note>bonis viris <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> defetigari<note>defet. <hi rend="italic">BDH</hi>: defat. <hi rend="italic">AVEh</hi></note>, non cupiditate praesertim aliqua aut pravitate lapsis, sed opinione offici stulta fortasse, certe non improba, et specie<note><w type="lemma">specie</w> facie <hi rend="italic">hm</hi> (-ce <hi rend="italic">m</hi>)</note> quadam rei publicae. <reg>non</reg> enim tua ulla culpa<note>culpa ulla <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> est, si te aliqui timuerunt, contraque summa laus, quod minime timendum fuisse senserunt. </p></div></div></body></text></TEI>