<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi032.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="17" type="textpart" subtype="section"><p><reg>vidimus</reg> tuam victoriam proeliorum exitu terminatam: gladium vagina vacuum in urbe non vidimus. <reg>quos</reg> amisimus civis, eos vis Martis<note>vis Martis <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>h</hi>: Martis vis <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>am</hi></note> perculit, non ira victoriae, ut dubitare debeat nemo quin multos, si posset<note>posset <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: fieri posset <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note>, C. Caesar ab inferis excitaret, quoniam ex eadem acie conservat quos potest. <reg>alterius</reg> vero partis nihil amplius dico<note>dicam <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> quam id quod omnes verebamur, nimis iracundam futuram fuisse victoriam. </p></div><div n="18" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quidam</reg> enim non modo armatis sed interdum etiam otiosis minabantur, nec quid quisque sensisset, sed ubi fuisset cogitandum esse dicebant; ut mihi quidem videantur di immortales, etiam si poenas a populo Romano ob aliquod delictum expetiverunt, qui civile bellum tantum et tam luctuosum excitaverunt<note>excitaverint <hi rend="italic">cod. Faerni</hi></note>, vel placati iam vel satiati aliquando omnem spem salutis ad clementiam victoris et sapientiam contulisse. </p></div></div></body></text></TEI>