vidimus tuam victoriam proeliorum exitu terminatam: gladium vagina vacuum in urbe non vidimus. quos amisimus civis, eos vis Martis vis Martis α h : Martis vis β am perculit, non ira victoriae, ut dubitare debeat nemo quin multos, si posset posset α : fieri posset βγ , C. Caesar ab inferis excitaret, quoniam ex eadem acie conservat quos potest. alterius vero partis nihil amplius dico dicam β quam id quod omnes verebamur, nimis iracundam futuram fuisse victoriam. quidam enim non modo armatis sed interdum etiam otiosis minabantur, nec quid quisque sensisset, sed ubi fuisset cogitandum esse dicebant; ut mihi quidem videantur di immortales, etiam si poenas a populo Romano ob aliquod delictum expetiverunt, qui civile bellum tantum et tam luctuosum excitaverunt excitaverint cod. Faerni , vel placati iam vel satiati aliquando omnem spem salutis ad clementiam victoris et sapientiam contulisse.