<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi032.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="16" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="6" unit="chapter"/><reg>atque</reg> huius quidem rei M.<note>M. <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> Marcello sum testis. <reg>nostri</reg> enim sensus ut in pace semper, sic tum etiam in bello congruebant. <reg>quotiens</reg> ego eum et quanto cum dolore vidi, cum insolentiam certorum<note>certorum <hi rend="italic">Em</hi>: ceterorum <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>BDLah</hi></note> hominum tum etiam ipsius victoriae ferocitatem extimescentem! <reg>quo</reg> gratior tua liberalitas, C. Caesar, nobis qui illa<note>illam <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> vidimus debet esse. <reg>non</reg> enim iam<note>iam <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>ah</hi>: tam <hi rend="italic">m</hi>: <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> causae sunt inter se, sed victoriae comparandae. </p></div><div n="17" type="textpart" subtype="section"><p><reg>vidimus</reg> tuam victoriam proeliorum exitu terminatam: gladium vagina vacuum in urbe non vidimus. <reg>quos</reg> amisimus civis, eos vis Martis<note>vis Martis <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>h</hi>: Martis vis <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>am</hi></note> perculit, non ira victoriae, ut dubitare debeat nemo quin multos, si posset<note>posset <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: fieri posset <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note>, C. Caesar ab inferis excitaret, quoniam ex eadem acie conservat quos potest. <reg>alterius</reg> vero partis nihil amplius dico<note>dicam <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> quam id quod omnes verebamur, nimis iracundam futuram fuisse victoriam. </p></div><div n="18" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quidam</reg> enim non modo armatis sed interdum etiam otiosis minabantur, nec quid quisque sensisset, sed ubi fuisset cogitandum esse dicebant; ut mihi quidem videantur di immortales, etiam si poenas a populo Romano ob aliquod delictum expetiverunt, qui civile bellum tantum et tam luctuosum excitaverunt<note>excitaverint <hi rend="italic">cod. Faerni</hi></note>, vel placati iam vel satiati aliquando omnem spem salutis ad clementiam victoris et sapientiam contulisse. </p></div><div n="19" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>qua</reg> re gaude tuo<note><w type="lemma">gaude tuo</w> gaudeto <hi rend="italic">A</hi></note> isto tam excellenti bono et fruere cum fortuna et gloria tum etiam natura et moribus tuis; ex quo quidem maximus est fructus iucunditasque sapienti. <reg>cetera</reg> cum tua recordabere, etsi persaepe virtuti, tamen plerumque felicitati tuae gratulabere: de nobis quos in re publica tecum simul<note>simul <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>: salvos <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> esse voluisti quotiens cogitabis, totiens de maximis tuis beneficiis, totiens de incredibili liberalitate, totiens de singulari sapientia<note>sapientia tua <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> cogitabis: quae non modo summa bona sed nimirum audebo vel sola dicere. <reg>tantus</reg> est<note>est <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>DEL</hi>: <hi rend="italic">om. B<foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi></note> enim splendor in laude vera, tanta in magnitudine animi et consili dignitas ut haec a virtute donata, cetera a fortuna commodata esse videantur. </p></div><div n="20" type="textpart" subtype="section"><p><reg>noli</reg> igitur in conservandis viris bonis<note>bonis viris <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> defetigari<note>defet. <hi rend="italic">BDH</hi>: defat. <hi rend="italic">AVEh</hi></note>, non cupiditate praesertim aliqua aut pravitate lapsis, sed opinione offici stulta fortasse, certe non improba, et specie<note><w type="lemma">specie</w> facie <hi rend="italic">hm</hi> (-ce <hi rend="italic">m</hi>)</note> quadam rei publicae. <reg>non</reg> enim tua ulla culpa<note>culpa ulla <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> est, si te aliqui timuerunt, contraque summa laus, quod minime timendum fuisse senserunt. </p></div></div></body></text></TEI>