<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi032.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="15" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quod</reg> quidem meum consilium minime obscurum fuit. <reg>nam</reg> et in hoc ordine integra re multa de pace dixi et in ipso bello eadem etiam cum<note>cum partis meae per. <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> capitis mei periculo sensi. <reg>ex</reg> quo nemo erit<note>iam erit <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> tam iniustus rerum existimator<note>existim. rerum <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> qui dubitet quae Caesaris de bello voluntas fuerit, cum pacis auctores conservandos statim censuerit, ceteris fuerit iratior. <reg>atque</reg> id minus mirum fortasse tum<note>mirum fort. tum <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>BDL</hi>: fort. mirum tum <hi rend="italic">E</hi>: mirum videretur fort. tum <foreign xml:lang="grc">γ</foreign> (videtur <hi rend="italic">h</hi>)</note> cum esset incertus exitus et anceps fortuna belli: qui vero victor pacis auctores diligit, is profecto declarat maluisse se<note>se maluisse <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> non dimicare quam vincere. </p></div><div n="16" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="6" unit="chapter"/><reg>atque</reg> huius quidem rei M.<note>M. <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> Marcello sum testis. <reg>nostri</reg> enim sensus ut in pace semper, sic tum etiam in bello congruebant. <reg>quotiens</reg> ego eum et quanto cum dolore vidi, cum insolentiam certorum<note>certorum <hi rend="italic">Em</hi>: ceterorum <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>BDLah</hi></note> hominum tum etiam ipsius victoriae ferocitatem extimescentem! <reg>quo</reg> gratior tua liberalitas, C. Caesar, nobis qui illa<note>illam <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> vidimus debet esse. <reg>non</reg> enim iam<note>iam <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>ah</hi>: tam <hi rend="italic">m</hi>: <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> causae sunt inter se, sed victoriae comparandae. </p></div><div n="17" type="textpart" subtype="section"><p><reg>vidimus</reg> tuam victoriam proeliorum exitu terminatam: gladium vagina vacuum in urbe non vidimus. <reg>quos</reg> amisimus civis, eos vis Martis<note>vis Martis <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>h</hi>: Martis vis <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>am</hi></note> perculit, non ira victoriae, ut dubitare debeat nemo quin multos, si posset<note>posset <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: fieri posset <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note>, C. Caesar ab inferis excitaret, quoniam ex eadem acie conservat quos potest. <reg>alterius</reg> vero partis nihil amplius dico<note>dicam <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> quam id quod omnes verebamur, nimis iracundam futuram fuisse victoriam. </p></div><div n="18" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quidam</reg> enim non modo armatis sed interdum etiam otiosis minabantur, nec quid quisque sensisset, sed ubi fuisset cogitandum esse dicebant; ut mihi quidem videantur di immortales, etiam si poenas a populo Romano ob aliquod delictum expetiverunt, qui civile bellum tantum et tam luctuosum excitaverunt<note>excitaverint <hi rend="italic">cod. Faerni</hi></note>, vel placati iam vel satiati aliquando omnem spem salutis ad clementiam victoris et sapientiam contulisse. </p></div></div></body></text></TEI>