<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi032.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="11" type="textpart" subtype="section"><p><reg>hunc</reg> tu<note>tu <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>m</hi>: tu igitur <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>ah</hi></note> diem tuis maximis et innumerabilibus gratulationibus iure anteponis<note>anteponis <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>a</hi>: -pones <hi rend="italic">hm</hi></note>. <reg>haec</reg> enim res unius est propria C.<note>C. <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">α</foreign></note> Caesaris; ceterae duce te gestae magnae illae quidem, sed tamen multo magnoque comitatu. <reg>huius</reg> autem rei tu idem dux es<note>dux es <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: et dux es <foreign xml:lang="grc">γ</foreign>: es et dux <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> et comes: quae quidem tanta est ut<note>ut <hi rend="italic">am</hi>: ut nulla <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>ah</hi></note> tropaeis et monumentis tuis adlatura finem sit aetas—nihil est enim opere et manu factum quod non<note>non <foreign xml:lang="grc">α</foreign>, <hi rend="italic">Schol. Lucani</hi> vi. 20, <hi rend="italic">Lactant. Div. Inst.</hi> vi. 11. 25: non aliquando <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note> conficiat et consumat vetustas—</p></div><div n="12" type="textpart" subtype="section"><p>at haec tua<note>tua <hi rend="italic">om. Lactant.</hi></note> iustitia et lenitas<note>lenitas <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>a et Lactant.</hi>: lenitas animi <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>hm</hi></note> florescet<note>florescit <foreign xml:lang="grc">β</foreign> (<hi rend="italic">contra Lactant.</hi>)</note> cotidie magis. <reg>ita</reg><note>ita <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: ita ut <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note> quantum operibus tuis<note>tuis oper. <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> diuturnitas detrahet, tantum adferet<note>adferet <hi rend="italic">AHDLm</hi>: adferat <hi rend="italic">BEah</hi>: adfert <hi rend="italic">V</hi></note> laudibus. <reg>et</reg> ceteros quidem omnis victores bellorum civilium iam antea<note>antea <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: ante <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note> aequitate et misericordia viceras: hodierno vero die te ipse<note>ipse <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: ipsum <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note> vicisti. <reg>vereor</reg> ut hoc quod dicam perinde intellegi possit auditu<note>auditum <hi rend="italic">Patricius</hi></note> atque ipse cogitans sentio: ipsam victoriam vicisse videris, cum ea quae erant adempta<note>quae erant adempta <hi rend="italic">Harl.</hi> 2545, <hi rend="italic">Madvig</hi>: quae erant (erat <hi rend="italic">AV</hi>) adepta <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: quae illa erat adepta <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note> victis remisisti. <reg>nam</reg> cum ipsius victoriae iure omnes<note>iure omnes <hi rend="italic">scripsi</hi>: condicione iure omnes <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>ah</hi>: condicione omnes iure <hi rend="italic">m</hi>: condicione omnes <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> victi occidissemus, clementiae tuae iudicio conservati sumus. <reg>recte</reg> igitur unus invictus es<note>es <foreign xml:lang="grc">γ</foreign>: <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>: diceris <hi rend="italic">mallet Müller</hi></note> a quo etiam ipsius victoriae condicio visque devicta est. </p></div><div n="13" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="5" unit="chapter"/><reg>atque</reg> hoc C. Caesaris iudicium, patres conscripti, quam late pateat attendite. <reg>omnes</reg> enim qui ad illa arma fato sumus nescio quo rei publicae misero funestoque compulsi, etsi aliqua culpa tenemur erroris humani, ab<note>ab <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> scelere certe liberati sumus. <reg>nam</reg> cum M. Marcellum deprecantibus vobis rei publicae conservavit, me et mihi et item rei publicae, nullo deprecante, reliquos amplissimos viros et sibi ipsos et patriae reddidit, quorum et frequentiam et dignitatem hoc ipso in consessu videtis, non ille hostis induxit in curiam, sed iudicavit a plerisque ignoratione potius et falso atque inani metu quam cupiditate aut crudelitate bellum esse susceptum. </p></div><div n="14" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quo</reg> quidem in bello semper de pace audiendum<note>audiendum <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>Em</hi>: agendum audiendum <hi rend="italic">BDL</hi>: agendum audiendumque <hi rend="italic">ah</hi></note> putavi semperque dolui non modo pacem sed etiam orationem civium pacem flagitantium repudiari. <reg>neque</reg> enim ego illa nec ulla umquam secutus sum arma civilia semperque mea consilia pacis et togae socia, non belli atque armorum fuerunt. <reg>hominem</reg> sum secutus privato officio, non publico, tantumque apud me grati animi fidelis memoria valuit ut nulla non modo cupiditate sed ne spe quidem prudens et sciens tamquam ad interitum ruerem voluntarium. </p></div><div n="15" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quod</reg> quidem meum consilium minime obscurum fuit. <reg>nam</reg> et in hoc ordine integra re multa de pace dixi et in ipso bello eadem etiam cum<note>cum partis meae per. <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> capitis mei periculo sensi. <reg>ex</reg> quo nemo erit<note>iam erit <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> tam iniustus rerum existimator<note>existim. rerum <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> qui dubitet quae Caesaris de bello voluntas fuerit, cum pacis auctores conservandos statim censuerit, ceteris fuerit iratior. <reg>atque</reg> id minus mirum fortasse tum<note>mirum fort. tum <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>BDL</hi>: fort. mirum tum <hi rend="italic">E</hi>: mirum videretur fort. tum <foreign xml:lang="grc">γ</foreign> (videtur <hi rend="italic">h</hi>)</note> cum esset incertus exitus et anceps fortuna belli: qui vero victor pacis auctores diligit, is profecto declarat maluisse se<note>se maluisse <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> non dimicare quam vincere. </p></div></div></body></text></TEI>