quod si nondum satis cernitis, cum res ipsa tot tam claris argumentis signisque luceat, pura mente atque integra Milonem, nullo scelere imbutum, nullo metu perterritum, nulla conscientia exanimatum Romam revertisse, recordamini, per deos immortalis, quae fuerit celeritas reditus eius, qui ingressus in forum ardente curia, quae magnitudo animi, qui voltus, quae oratio. neque vero se populo solum sed etiam senatui commisit, neque senatui modo modo om. H sed etiam publicis praesidiis et armis, neque his iis H tantum verum etiam etiam om. E eius potestati cui cui cuius ET senatus totam rem publicam, omnem Italiae pubem, cuncta populi Romani arma commiserat: cui numquam se hic profecto tradidisset, nisi causae suae confideret, praesertim omnia audienti, magna metuenti, multa suspicanti, non nulla credenti. Magna vis est conscientiae, iudices, et magna in utramque partem, ut neque timeant qui nihil commiserint et poenam semper ante oculos versari putent qui peccarint. neque vero sine ratione certa causa Milonis semper a senatu probata est; videbant videbant HE : videbant enim T δ sapientissimi homines facti rationem, praesentiam animi, defensionis constantiam. an vero at vero H obliti estis, iudices, recenti illo nuntio necis Clodianae non modo inimicorum Milonis sermones et opiniones sed non nullorum etiam imperitorum? negabant eum Romam esse rediturum. sive enim illud animo irato ac percito percito b2, Naugerius (1): perdito HETab1 fecisset ut incensus odio trucidaret inimicum, arbitrabantur eum tanti mortem P. Clodi putasse ut aequo animo patria careret, cum sanguine inimici explesset odium suum; sive etiam illius morte patriam liberare voluisset, non dubitaturum fortem virum quin, cum suo periculo salutem populo Romano attulisset, cederet secederet E aequo animo legibus, secum auferret gloriam sempiternam, vobis nobis ab1 haec fruenda relinqueret quae ipse servasset. multi etiam Catilinam atque illa portenta loquebantur: erumpet , occupabit aliquem locum, bellum patriae faciet. miseros interdum civis optime de re publica meritos, in quibus homines non modo res praeclarissimas obliviscuntur sed etiam nefarias nefaria H suspicantur! ergo illa falsa fuerunt quae certe vera exstitissent, si Milo admisisset aliquid quod non posset honeste vereque defendere. quid ? quae postea sunt in eum congesta, quae quamvis etiam mediocrium delictorum conscientiam quamvis ... conscientiam (-a H ) H δ : quemvis ... conscientia ETW : quemvis etiam in med. del. conscientia Ernesti perculissent, ut sustinuit, di immortales! sustinuit? immo vero ut contempsit ac pro nihilo putavit, quae neque maximo animo nocens neque innocens nisi fortissimus vir neglegere potuisset! scutorum , gladiorum, pilorum, frenorum pilorum, frenorum Σ BH : frenorum pilorumque ET δ etiam multitudo deprehendi posse indicabatur; nullum in urbe vicum, nullum angiportum esse dicebant in quo non Miloni conducta Mil. cond. non T esset domus; arma in villam Ocriculanam devecta Tiberi, domus in clivo Capitolino scutis referta refertas Heumann , plena omnia malleolorum malleorum E δ ad urbis incendia comparatorum: haec non delata solum, sed paene credita, nec ante repudiata sunt quam quaesita. laudabam equidem incredibilem diligentiam Cn. Pompei, sed dicam, ut sentio, iudices. nimis multa audire cog. audire E coguntur neque aliter facere possunt ei ii k : i Σ : hi cett. quibus commissa tota res publica est comm. tota res p. est (rei p.) Σ H : tota comm. est res. p. cett. . quin etiam fuit audiendus fuit aud. Baiter : fuerit aud. Σ HET : aud. sit δ : aud. fuit k, Angelius popa Licinius nescio qui de circo maximo, servos Milonis apud se ebrios factos sibi confessos se se Σ H, ut voluit Heumann : esse cett. de interficiendo Cn. Cn. Σ H : om. ET δ Pompeio coniurasse, dein dein Σ HE : deinde T δ postea se gladio percussum esse ab uno de illis ne indicaret. Pompeio nuntiatur in hortos nuntiatur in hortos H : in hortos nuntiavit cett. ; arcessor in primis; de amicorum sententia rem defert ad senatum. non poteram in illius mei patriaeque custodis tanta suspicione non metu exanimari, sed mirabar tamen credi popae, confessionem servorum audiri, volnus in latere quod acu punctum videretur pro ictu gladiatoris probari probari Σ HE : putari T δ .