<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.perseus-lat2" type="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p><reg>silent</reg> enim leges inter arma nec se exspectari iubent<note><w type="lemma">iubent</w> volunt <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>BHb2</hi> (<hi rend="italic">contra Quintil.</hi> v. 14. 8)</note>, cum ei qui exspectare velit ante iniusta poena luenda sit quam iusta repetenda. <reg>etsi</reg> persapienter et quodam modo tacite dat ipsa lex potestatem defendendi, quae non<note>non <hi rend="italic">BH</hi>: non modo <hi rend="italic">ET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> hominem occidi, sed esse cum telo hominis occidendi causa vetat, ut, cum causa, non telum quaereretur, qui sui defendendi causa telo esset usus, non hominis occidendi causa habuisse telum iudicaretur. <reg>quapropter</reg> hoc maneat in causa, iudices; non enim dubito<note><w type="lemma">dubito</w> iudico <hi rend="italic">T</hi></note> quin probaturus sim vobis defensionem meam, si id memineritis quod oblivisci non potestis insidiatorem interfici iure<note>interfici iure <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>BH</hi>: iure interfici <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> posse. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><milestone unit="chapter" n="5" resp="editor"/><p><reg>sequitur</reg> illud quod a Milonis inimicis saepissime dicitur, caedem in qua P. Clodius occisus esset<note>esset <hi rend="italic">H, ut voluit Bake</hi>: est <hi rend="italic">ET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> senatum iudicasse contra rem publicam esse factam. <reg>illam</reg> vero senatus non sententiis suis solum sed etiam studiis comprobavit. <reg>quotiens</reg> enim est illa causa a nobis acta in senatu, quibus adsensionibus universi ordinis, quam nec tacitis nec occultis! <reg>quando</reg> enim<note><w type="lemma">enim</w> etiam <hi rend="italic">Ernesti</hi> aut summum <hi rend="italic">HEb2</hi>: ad summum <hi rend="italic">Tab1</hi></note> frequentissimo senatu quattuor aut summum quinque sunt inventi qui Milonis causam non probarent? <reg>declarant</reg> huius ambusti tribuni plebis illae intermortuae contiones quibus cotidie meam potentiam invidiose criminabatur, cum diceret senatum non quod sentiret sed quod<note><w type="lemma">sed quod</w> sed quae <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi></note> ego vellem decernere. <reg>quae</reg> quidem si potentia est appellanda potius quam propter<note>propter <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi>: aut propter <hi rend="italic">cett.</hi></note> magna in rem publicam merita mediocris in bonis causis auctoritas aut propter hos officiosos labores meos non nulla apud bonos gratia, appelletur ita sane, dum modo ea nos utamur pro salute bonorum contra amentiam perditorum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p><reg>hanc</reg> vero quaestionem, etsi non est iniqua, numquam tamen senatus constituendam putavit<note><w type="lemma">contra ... putavit</w> contratavit <hi rend="italic">T med. om.</hi></note>; erant enim leges, erant quaestiones vel de caede vel de vi, nec tantum maerorem ac luctum senatui mors P. Clodi adferebat ut nova quaestio constitueretur. <reg>cuius</reg> enim de illo incesto stupro<note>de incestu stupro <hi rend="italic">Schol. Bob.</hi>: de incestu <hi rend="italic">Rau</hi></note> iudicium decernendi senatui potestas esset erepta, de eius interitu quis potest credere senatum iudicium novum constituendum putasse? <reg>cur</reg> igitur incendium curiae, oppugnationem aedium M. Lepidi, caedem hanc ipsam contra rem publicam senatus factam esse decrevit? <reg>quia</reg> nulla vis umquam est in libera civitate suscepta inter civis non contra rem publicam—</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>non enim est ulla<note>ulla <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>BHb2</hi>: illa <hi rend="italic">ETab1</hi></note> defensio contra vim umquam optanda, sed non numquam est necessaria,—nisi vero aut ille dies quo<note>dies quo <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi>: dies in quo <hi rend="italic">cett.</hi></note> Ti. Gracchus est caesus, aut ille quo Gaius, aut arma<note>arma <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi>: quo arma <hi rend="italic">cett.</hi> non etiamsi ... tamen <hi rend="italic">Madvig</hi>: non etiamsi ... tamen non <hi rend="italic">codd.</hi>: etiamsi ... tamen non <hi rend="italic">ed. V</hi></note> Saturnini non, etiam si e<note><w type="lemma">e</w> est <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>: <hi rend="italic">om. H</hi></note> re publica oppressa sunt, rem publicam tamen volnerarunt. <milestone unit="chapter" n="6" resp="editor"/><reg>itaque</reg> ego ipse decrevi, cum caedem in via<note>via <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi></note> Appia factam esse constaret, non eum qui se defendisset contra rem publicam fecisse, sed, cum inesset<note>inesset <hi rend="italic">H<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi>: esset <hi rend="italic">T</hi>: inessent <hi rend="italic">BE</hi></note> in re vis et insidiae, crimen iudicio reservavi, rem notavi. <reg>quod</reg> si per furiosum illum <choice><abbr>tr.</abbr><expan>tribunum</expan></choice> <choice><abbr>pl.</abbr><expan>plebis</expan></choice><note>pl <hi rend="italic">H, Ascon.</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi> (<hi rend="italic">B</hi>)</note> senatui quod sentiebat perficere licuisset, novam quaestionem nullam haberemus. <reg>decernebat</reg> enim ut veteribus legibus, tantum modo extra ordinem, quaereretur. <reg>divisa</reg> sententia est postulante nescio quo—nihil enim necesse est omnium me flagitia proferre —sic reliqua auctoritas senatus empta intercessione sublata est. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p><reg>at</reg> enim Cn. Pompeius rogatione sua et de re<note><w type="lemma">et de re</w> de re <hi rend="italic">T, Schol.</hi></note> et de causa iudicavit: tulit enim de caede quae in Appia via facta esset, in qua P. Clodius occisus esset. <reg>quid</reg> ergo tulit? <reg>nempe</reg> ut quaereretur. <reg>quid</reg> porro quaerendum est<note>est <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note>? factumne sit? <reg>at</reg> constat. A quo? <reg>at</reg> paret<note>at paret <hi rend="italic">Bern.</hi> 104, <hi rend="italic">Schol.</hi>: apparet <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>HT</hi>: at apparet <hi rend="italic">E</hi>: at patet <foreign xml:lang="grc">δ</foreign></note>. <reg>vidit</reg> igitur etiam in confessione facti iuris tamen defensionem suscipi posse. <reg>quod</reg> nisi vidisset, posse absolvi eum qui fateretur, cum videret nos fateri, neque quaeri umquam iussisset nec vobis tam<note>tam <hi rend="italic">hoc loco hab. ET<foreign xml:lang="grc">α</foreign>, ante</hi> salut. <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H, post</hi> salut. <hi rend="italic">b</hi></note> hanc salutarem in iudicando litteram quam illam tristem dedisset. <reg>mihi</reg> vero Cn. Pompeius non modo nihil gravius contra Milonem iudicasse sed etiam statuisse videtur quid vos in<note>in <hi rend="italic">om. TW</hi></note> iudicando spectare oporteret. <reg>nam</reg> qui non poenam confessioni, sed defensionem dedit, is causam interitus quaerendam, non interitum putavit. </p></div></div></body></text></TEI>