<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.perseus-lat2" type="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><milestone unit="chapter" n="1" resp="editor"/><p rend="indent"><reg>etsi</reg> vereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo viro dicere incipientem timere minimeque deceat, cum T. Annius ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur<note>turbetur <hi rend="italic">T</hi></note>, me ad eius causam parem animi magnitudinem adferre non posse, tamen haec novi iudici nova forma terret oculos qui, quocumque inciderunt, veterem<note>veterem <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>BH<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi>: <hi rend="italic">om. ET, Quintil.</hi> xi. 3. 50</note> consuetudinem fori et pristinum morem iudiciorum requirunt. <reg>non</reg> enim corona consessus vester cinctus est, ut solebat; non usitata frequentia stipati sumus; </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>non illa<note>nec illa <hi rend="italic">Garatoni</hi></note> praesidia quae pro templis omnibus cernitis, etsi contra vim conlocata<note>collocata <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>HE</hi>: collata <hi rend="italic">BT<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> sunt, non adferunt tamen oratori<note>oratori <hi rend="italic">del. Heumann</hi></note> terroris<note>terroris (-es <hi rend="italic">E</hi>) <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>BHEb2</hi>: <hi rend="italic">om. Tab1</hi></note> aliquid, ut in foro et in iudicio, quamquam praesidiis salutaribus et necessariis saepti sumus, tamen ne non timere quidem sine aliquo timore possimus. <reg>quae</reg> si opposita Miloni putarem, cederem tempori<note>temporibus <hi rend="italic">TW</hi></note>, iudices, nec enim<note>enim <hi rend="italic">BH</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi></note> inter tantam vim armorum existimarem esse orationi<note>orationi <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>BHEb1</hi>: oratori <hi rend="italic">Tab2</hi></note> locum. <reg>sed</reg> me recreat et reficit Cn. Pompei, sapientissimi et iustissimi<note>et iustissimi <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>BH</hi>: et illustrissimi <hi rend="italic">E<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi>: illustrissimique <hi rend="italic">T</hi></note> viri, consilium, qui profecto nec iustitiae suae putaret esse, quem reum sententiis iudicum tradidisset, eundem telis militum dedere, nec sapientiae temeritatem concitatae multitudinis auctoritate publica armare. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p><reg>quam</reg> ob rem illa arma, centuriones, cohortes non periculum nobis, sed praesidium denuntiant, neque solum ut quieto, sed etiam ut magno animo simus hortantur, nec<note>nec <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>BH</hi>: neque <hi rend="italic">cett.</hi> (<hi rend="italic">ita l.</hi> 8)</note> auxilium modo defensioni meae verum etiam<note>sed etiam <hi rend="italic">T</hi></note> silentium pollicentur. <reg>reliqua</reg> vero multitudo, quae quidem est civium, tota nostra est, nec eorum quisquam quos undique intuentis<note><w type="lemma">intuentis</w> confluentis <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>Bb2</hi>: <hi rend="italic">fort.</hi> contuentis</note>, unde aliqua fori pars aspici potest, et huius exitum iudici exspectantis videtis, non cum virtuti Milonis favet, tum de se, de liberis suis, de patria, de fortunis hodierno die decertari putat. <milestone unit="chapter" n="2" resp="editor"/><reg>unum</reg> genus est adversum infestumque nobis eorum quos P. Clodi furor rapinis et incendiis et omnibus exitiis publicis pavit; qui hesterna etiam contione incitati sunt ut vobis voce praeirent quid iudicaretis. <reg>quorum</reg> clamor si qui forte fuerit, admonere vos debebit ut eum civem retineatis qui semper genus illud<note>illud genus <hi rend="italic">T</hi></note> hominum clamoresque maximos prae<note>prae <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>BHE</hi>: pro <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> vestra salute neglexit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p><reg>quam</reg> ob rem adeste animis, iudices, et timorem, si quem habetis, deponite. <reg>nam</reg> si umquam<note>de bonis ... umquam <hi rend="italic">om. BH</hi></note> de bonis et fortibus viris, si umquam de bene meritis civibus potestas vobis<note>vobis <hi rend="italic">om. B, del. Bake</hi></note> iudicandi fuit, si denique umquam locus amplissimorum ordinum delectis viris datus est ut sua studia erga fortis et bonos civis<note>erga ... civis <hi rend="italic">del. Lange</hi></note>, quae voltu et verbis saepe significassent, re et sententiis declararent, hoc profecto tempore eam potestatem omnem vos habetis ut statuatis utrum nos qui semper vestrae auctoritati dediti fuimus semper miseri lugeamus an diu vexati a perditissimis civibus aliquando per vos ac per vestram fidem, virtutem sapientiamque recreemur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p><reg>quid</reg> enim nobis duobus<note>duobus <hi rend="italic">om. T</hi></note>, iudices, laboriosius, quid magis sollicitum, magis exercitum<note>exercitatum <hi rend="italic">E</hi></note> dici aut fingi potest, qui spe amplissimorum praemiorum ad rem publicam adducti metu crudelissimorum suppliciorum carere non possumus? <reg>equidem</reg> ceteras tempestates et procellas in illis dumtaxat fluctibus contionum semper putavi Miloni esse subeundas, quia semper pro bonis contra<note>et contra <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></note> improbos senserat, in iudicio vero et in eo consilio in quo ex coniunctis<note>coniunctis <hi rend="italic">Reid</hi>: conontiis <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>: co nunriis <hi rend="italic">H</hi>: cunctis <hi rend="italic">cett.</hi> (<hi rend="italic">cf. Pis.</hi> 7)</note> ordinibus amplissimi viri iudicarent numquam existimavi spem ullam esse habituros Milonis inimicos ad eius<note>huius <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></note> non modo salutem exstinguendam sed etiam gloriam per talis viros infringendam. </p></div></div></body></text></TEI>