etsi vereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo viro dicere incipientem timere minimeque deceat, cum T. Annius ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur turbetur T , me ad eius causam parem animi magnitudinem adferre non posse, tamen haec novi iudici nova forma terret oculos qui, quocumque inciderunt, veterem veterem Σ BH δ : om. ET, Quintil. xi. 3. 50 consuetudinem fori et pristinum morem iudiciorum requirunt. non enim corona consessus vester cinctus est, ut solebat; non usitata frequentia stipati sumus; non illa nec illa Garatoni praesidia quae pro templis omnibus cernitis, etsi contra vim conlocata collocata Σ HE : collata BT δ sunt, non adferunt tamen oratori oratori del. Heumann terroris terroris (-es E ) Σ BHEb2 : om. Tab1 aliquid, ut in foro et in iudicio, quamquam praesidiis salutaribus et necessariis saepti sumus, tamen ne non timere quidem sine aliquo timore possimus. quae si opposita Miloni putarem, cederem tempori temporibus TW , iudices, nec enim enim BH : om. cett. inter tantam vim armorum existimarem esse orationi orationi Σ BHEb1 : oratori Tab2 locum. sed me recreat et reficit Cn. Pompei, sapientissimi et iustissimi et iustissimi Σ BH : et illustrissimi E δ : illustrissimique T viri, consilium, qui profecto nec iustitiae suae putaret esse, quem reum sententiis iudicum tradidisset, eundem telis militum dedere, nec sapientiae temeritatem concitatae multitudinis auctoritate publica armare. quam ob rem illa arma, centuriones, cohortes non periculum nobis, sed praesidium denuntiant, neque solum ut quieto, sed etiam ut magno animo simus hortantur, nec nec Σ BH : neque cett. ( ita l. 8) auxilium modo defensioni meae verum etiam sed etiam T silentium pollicentur. reliqua vero multitudo, quae quidem est civium, tota nostra est, nec eorum quisquam quos undique intuentis intuentis confluentis Σ Bb2 : fort. contuentis , unde aliqua fori pars aspici potest, et huius exitum iudici exspectantis videtis, non cum virtuti Milonis favet, tum de se, de liberis suis, de patria, de fortunis hodierno die decertari putat. unum genus est adversum infestumque nobis eorum quos P. Clodi furor rapinis et incendiis et omnibus exitiis publicis pavit; qui hesterna etiam contione incitati sunt ut vobis voce praeirent quid iudicaretis. quorum clamor si qui forte fuerit, admonere vos debebit ut eum civem retineatis qui semper genus illud illud genus T hominum clamoresque maximos prae prae Σ BHE : pro T δ vestra salute neglexit. quam ob rem adeste animis, iudices, et timorem, si quem habetis, deponite. nam si umquam de bonis ... umquam om. BH de bonis et fortibus viris, si umquam de bene meritis civibus potestas vobis vobis om. B, del. Bake iudicandi fuit, si denique umquam locus amplissimorum ordinum delectis viris datus est ut sua studia erga fortis et bonos civis erga ... civis del. Lange , quae voltu et verbis saepe significassent, re et sententiis declararent, hoc profecto tempore eam potestatem omnem vos habetis ut statuatis utrum nos qui semper vestrae auctoritati dediti fuimus semper miseri lugeamus an diu vexati a perditissimis civibus aliquando per vos ac per vestram fidem, virtutem sapientiamque recreemur. quid enim nobis duobus duobus om. T , iudices, laboriosius, quid magis sollicitum, magis exercitum exercitatum E dici aut fingi potest, qui spe amplissimorum praemiorum ad rem publicam adducti metu crudelissimorum suppliciorum carere non possumus? equidem ceteras tempestates et procellas in illis dumtaxat fluctibus contionum semper putavi Miloni esse subeundas, quia semper pro bonis contra et contra Σ improbos senserat, in iudicio vero et in eo consilio in quo ex coniunctis coniunctis Reid : conontiis Σ : co nunriis H : cunctis cett. ( cf. Pis. 7) ordinibus amplissimi viri iudicarent numquam existimavi spem ullam esse habituros Milonis inimicos ad eius huius Σ non modo salutem exstinguendam sed etiam gloriam per talis viros infringendam.