<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi030.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="6" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>hinc</reg> primum exoritur crimen illud; senatum corruptum esse dicunt. O di immortales! haec est illa exoptata iudiciorum severitas? corruptores nostri causam dicunt; nos qui corrupti sumus non dicimus? <reg>quid</reg> ergo? senatum<add>ne</add> defendam hoc loco, iudices? <reg>omni</reg> equidem loco debeo; ita de me est meritus ille ordo; sed nec id agitur hoc tempore nec cum Postumi causa res ista coniuncta est. <reg>quamquam</reg> ad sumptum itineris, ad illam magnificentiam apparatus comitatumque regium suppeditata pecunia a Postumo est, factaeque syngraphae sunt in Albano Cn. Pompei, cum ille Roma profectus esset, tamen non debuit is qui dabat, cur ille qui accipiebat tum sumeret, quaerere. <reg>non</reg> enim latroni, sed regi credidit, nec regi inimico populi Romani, sed ei cuius reditum consuli commendatum <add>a</add> senatu videbat, nec ei regi qui alienus ab hoc imperio esset, sed ei quicum foedus feriri in Capitolio viderat. </p></div><div n="7" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quod</reg> si creditor est in culpa, non is qui improbe credita pecunia usus <add>est</add>, damnetur is qui fabricatus gladium est et vendidit, non is qui illo gladio civem aliquem interemit. <reg>quam</reg> ob rem neque tu, C. Memmi, hoc facere debes ut senatum, cuius auctoritati te ab adulescentia dedidisti, in tanta infamia versari velis, neque ego id quod non agitur defendere. Postumi enim causa, quaecumque est, seiuncta a senatu est. </p></div><div n="8" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quod</reg> si item a Gabinio seiunctam ostendero, certe quod dicas nihil habebis. <milestone resp="editor" n="4" unit="chapter"/></p><p rend="indent"><reg>est</reg> enim haec causa <quote rend="smallcaps">Qvo ea pecvnia pervenerit</quote> quasi quaedam appendicula causae iudicatae atque damnatae. <reg>sunt</reg> lites aestimatae A. Gabinio, nec praedes dati nec ex bonis populo universae <add>lites solutae</add>. <reg>iubet</reg> lex Iulia persequi ab eis ad quos ea pecunia quam is ceperit qui damnatus sit pervenerit. <reg>si</reg> est hoc novum in lege Iulia, sicuti multa sunt severius scripta quam in antiquis legibus et sanctius, inducatur sane etiam consuetudo huius generis iudiciorum nova; </p></div><div n="9" type="textpart" subtype="section"><p>sin hoc totidem verbis translatum caput est quot fuit non modo in Cornelia sed etiam ante in lege Servilia, per deos immortalis! quid agimus, iudices, aut quem hunc morem novorum iudiciorum in rem publicam inducimus? <reg>erat</reg> enim haec consuetudo nota vobis quidem omnibus, sed, si usus magister est optimus, mihi debet esse notissima. <reg>accusavi</reg> de pecuniis repetundis, iudex sedi, praetor quaesivi, defendi plurimos; nulla pars quae aliquam facultatem discendi adferre posset a me afuit. <reg>ita</reg> contendo, neminem umquam <quote rend="smallcaps">Qvo ea pecvnia pervenisset</quote> causam dixisse qui in aestimandis litibus appellatus non esset. <reg>in</reg> litibus autem nemo appellabatur nisi ex testium dictis aut tabulis privatorum aut rationibus civitatum. </p></div><div n="10" type="textpart" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> in inferendis litibus adesse solebant qui aliquid de se verebantur, et, cum erant appellati, si videbatur, statim contra dicere solebant; sin eius temporis recentem invidiam pertimuerant, respondebant postea. <reg>quod</reg> cum fecissent, permulti saepe vicerunt. <milestone resp="editor" n="5" unit="chapter"/><reg>hoc</reg> vero novum et ante hoc tempus omnino inauditum. <reg>in</reg> litibus Postumi nomen est nusquam. <reg>in</reg> litibus dico; modo vos idem in A. Gabinium iudices sedistis; num quis testis Postumum appellavit? testis autem? num accusator? num denique toto illo in iudicio Postumi nomen audistis? </p></div></div></body></text></TEI>