<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi030.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="46" type="textpart" subtype="section"><p><reg>at</reg> hoc etiam optat miser ut vel condemnetur a vobis, <add>si</add> ita bona veneant ut solidum suum cuique solvatur. <reg>nihil</reg> iam aliud nisi fidem curat, nec vos huic, si iam oblivisci vestrae mansuetudinis volueritis, quicquam praeterea potestis eripere. <reg>quod</reg>, iudices, ne faciatis oro obtestorque vos, atque eo magis, si adventicia pecunia petitur ab eo cui sua non redditur. <reg>nam</reg> in eum cui misericordia opitulari debebat invidia quaesita est. </p></div><div n="47" type="textpart" subtype="section"><p><reg>sed</reg> iam, quoniam, <add>ut</add> spero, fidem quam <add>tibi dedi</add> praestiti, Postume, reddam etiam lacrimas quas debeo; quas quidem ego tuas in meo casu plurimas vidi. <reg>versatur</reg> ante oculos luctuosa nox meis omnibus, cum tu totum te cum tuis copiis ad me detulisti. <reg>tu</reg> comitibus, tu praesidio, tu etiam tanto pondere auri quantum tempus illud postulabat discessum illum sustentasti, tu numquam meis me absente liberis, numquam coniugi meae defuisti. <reg>possum</reg> excitare multos <add>in patriam</add> reductos testis liberalitatis tuae, quod saepe audivi patri tuo Curtio magno adiumento in iudicio capitis fuisse; </p></div><div n="48" type="textpart" subtype="section"><p>sed iam omnia timeo; bonitatis ipsius invidiam reformido. <reg>nam</reg> indicat tot hominum fletus quam sis carus tuis, et me dolor debilitat intercluditque vocem. <reg>vos</reg> obsecro, iudices, ut huic optimo viro, quo nemo melior umquam fuit, nomen equitis Romani et usuram huius lucis et vestrum conspectum ne eripiatis. <reg>hic</reg> vos aliud nihil orat nisi ut rectis oculis hanc urbem sibi intueri atque ut in hoc foro vestigium facere liceat, quod ipsum fortuna eripuerat, nisi unius amici opes subvenissent. </p></div></div></body></text></TEI>