<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi030.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="37" type="textpart" subtype="section"><p><gap reason="lost" rend="***"/><quote rend="smallcaps">Qvo ea pecvnia pervenerit</quote><sic>non suis propriis iudiciis in reum facti</sic> condemnari solent. <reg>itaque</reg> si aut praedes dedisset Gabinius aut tantum ex eius bonis quanta summa litium fuisset populus recepisset, quamvis magna ad Postumum ab eo pecunia pervenisset, non redigeretur; ut intellegi facile possit, quod ex ea pecunia quae ad aliquem reum qui damnatus est <add>venisset</add>, pervenisse ad aliquem in illo primo iudicio planum factum sit, id hoc genere iudici redigi solere. <reg>nunc</reg> vero quid agitur? ubi terrarum sumus? quid tam perversum, <add>tam</add> praeposterum dici aut excogitari potest? </p></div><div n="38" type="textpart" subtype="section"><p><reg>accusatur</reg> is qui non abstulit a rege, sicut Gabinius iudicatus est, sed qui maximam regi pecuniam credidit. <reg>ergo</reg> is Gabinio dedit qui non huic reddidit. <reg>itane</reg>? <reg>age</reg>, cedo, cum is qui pecuniam Postumo debuit non huic, sed Gabinio dederit, condemnato Gabinio utrum illi quo ea pecunia <add>pervenerit</add> an huic dicenda causa <add>est</add>? <milestone resp="editor" n="14" unit="chapter"/><reg>at</reg> habet et celat. <reg>sunt</reg> enim qui ita loquantur. <reg>quod</reg> genus tandem est istud ostentationis et gloriae? <reg>si</reg> nihil habuisset umquam, tamen, si quaesisset, cur se dissimularet habere causa non esset. <reg>qui</reg> vero duo lauta et copiosa patrimonia accepisset remque praeterea bonis et honestis rationibus auxisset, quid esset tandem causae cur existimari vellet nihil habere? </p></div><div n="39" type="textpart" subtype="section"><p><reg>an</reg>, cum credebat inductus usuris, id agebat ut haberet quam plurimum; postea quam exegit quod crediderat, ut existimaretur egere? <reg>novum</reg> genus hoc gloriae concupiscit. <q><reg>dominatus</reg> est enim,</q> inquit, <q>Alexandreae.</q> <reg>immo</reg> vero in superbissimo dominatu fuit; pertulit ipse custodiam, vidit in vinclis familiaris suos, mors ob oculos saepe versata est, nudus atque egens ad extremum fugit e regno. </p></div></div></body></text></TEI>