dixerunt hic modo nobiscum ad haec subsellia, quibus superciliis renuentes huic decem milium crimini! iam nostis insulsitatem Graecorum; umeris gestum agebant tum temporis, credo, causa; nunc scilicet tempus nullum est. Vbi semel quis peieraverit, ei credi postea, etiam si per pluris deos iuret, non oportet, praesertim, iudices, cum in his iudiciis ne locus quidem novo testi soleat esse ob eamque causam idem iudices retineantur qui fuerint de reo, ut eis nota sint omnia neve quid fingi novi possit. Qvo ea pecvnia pervenerit non suis propriis iudiciis in reum facti condemnari solent. itaque si aut praedes dedisset Gabinius aut tantum ex eius bonis quanta summa litium fuisset populus recepisset, quamvis magna ad Postumum ab eo pecunia pervenisset, non redigeretur; ut intellegi facile possit, quod ex ea pecunia quae ad aliquem reum qui damnatus est venisset , pervenisse ad aliquem in illo primo iudicio planum factum sit, id hoc genere iudici redigi solere. nunc vero quid agitur? ubi terrarum sumus? quid tam perversum, tam praeposterum dici aut excogitari potest? accusatur is qui non abstulit a rege, sicut Gabinius iudicatus est, sed qui maximam regi pecuniam credidit. ergo is Gabinio dedit qui non huic reddidit. itane ? age , cedo, cum is qui pecuniam Postumo debuit non huic, sed Gabinio dederit, condemnato Gabinio utrum illi quo ea pecunia pervenerit an huic dicenda causa est ? at habet et celat. sunt enim qui ita loquantur. quod genus tandem est istud ostentationis et gloriae? si nihil habuisset umquam, tamen, si quaesisset, cur se dissimularet habere causa non esset. qui vero duo lauta et copiosa patrimonia accepisset remque praeterea bonis et honestis rationibus auxisset, quid esset tandem causae cur existimari vellet nihil habere? an , cum credebat inductus usuris, id agebat ut haberet quam plurimum; postea quam exegit quod crediderat, ut existimaretur egere? novum genus hoc gloriae concupiscit. dominatus est enim, inquit, Alexandreae. immo vero in superbissimo dominatu fuit; pertulit ipse custodiam, vidit in vinclis familiaris suos, mors ob oculos saepe versata est, nudus atque egens ad extremum fugit e regno. at permutata aliquando pecunia est, delatae naves Postumi Puteolos sunt, auditae visaeque merces. fallaces quidem et fucosae e chartis et linteis et vitro; quibus cum multae naves refertae fuissent, naulum non potuit parari. cataplus ille Puteolanus, sermo illius temporis, vectorumque cursus atque ostentatio, tum subinvisum apud malivolos Postumi nomen propter opinionem pecuniae nescio quam aestatem unam, non pluris, auris refersit istis sermonibus.