<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi030.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="34" type="textpart" subtype="section"><p><reg>ac</reg> de me omittamus; ad Alexandrinos istos revertamur. <reg>quod</reg> habent os, quam audaciam! <reg>modo</reg> vobis inspectantibus in iudicio Gabini tertio quoque verbo excitabantur; negabant pecuniam Gabinio datam. <reg>recitabatur</reg> identidem Pompei testimonium regem ad se scripsisse nullam pecuniam Gabinio nisi in rem militarem datam. <q><reg>non</reg> est,</q> inquit, <q>tum Alexandrinis testibus creditum.</q> <reg>quid</reg> postea? <q><reg>creditur</reg> nunc.</q> <reg>quam</reg> ob rem? <q><reg>quia</reg> nunc aiunt quod tum negabant.</q> </p></div><div n="35" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quid</reg> ergo? ista condicio est testium ut, quibus creditum non sit negantibus, isdem credatur dicentibus? <reg>at</reg>, si verum tum severissima fronte dixerunt, nunc mentiuntur; si tum mentiti sunt, doceant nos verum quo voltu soleant dicere. <reg>audiebamus</reg> Alexandream, nunc cognoscimus. <reg>illinc</reg> omnes praestigiae, illinc, inquam, omnes fallaciae, omnia denique ab eis mimorum argumenta nata sunt. <reg>nec</reg> mihi longius quicquam est, iudices, quam videre hominum voltus. </p></div><div n="36" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="13" unit="chapter"/><reg>dixerunt</reg> hic modo nobiscum ad haec subsellia, quibus superciliis renuentes huic decem milium crimini! <reg>iam</reg> nostis insulsitatem Graecorum; umeris gestum agebant tum temporis, credo, causa; nunc scilicet tempus nullum est. Vbi semel quis peieraverit, ei credi postea, etiam si per pluris deos iuret, non oportet, praesertim, iudices, cum in his iudiciis ne locus quidem novo testi soleat esse ob eamque causam idem iudices retineantur qui fuerint de reo, ut eis nota sint omnia neve quid fingi novi possit. </p></div></div></body></text></TEI>