<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi030.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="31" type="textpart" subtype="section"><p><reg>addo</reg> illud etiam: qui tandem convenit aut tam gravi onere tributorum ad tantam pecuniam cogendam mille talentum accessionem esse factam aut in tanta mercede hominis, ut vis, avarissimi mille talentum decessionem esse concessam? <reg>neque</reg> enim fuit Gabini remittere tantum de suo nec regis imponere tantum pati suis. <reg>at</reg> erunt testes legati Alexandrini. <reg>ei</reg> nihil in Gabinium dixerunt; immo ei Gabinium laudaverunt. Vbi ergo ille mos, ubi consuetudo iudiciorum, ubi exempla? <reg>solet</reg> is dicere in eum qui pecuniam <add>redegit</add> qui in illum cuius nomine ea pecunia redigeretur non dixerit? </p></div><div n="32" type="textpart" subtype="section"><p><reg>age</reg>, si is qui non dixit solet, etiamne is solet qui laudavit? <reg>isdem</reg> testibus, et quidem non productis, sed dictis testium recitatis, quasi praeiudicata res ad has causas deferri solet. <milestone resp="editor" n="12" unit="chapter"/><reg>et</reg> ait etiam meus familiaris et necessarius eandem causam Alexandrinis fuisse cur laudarent Gabinium quae mihi fuerit cur eundem defenderem. <reg>mihi</reg>, C. Memmi, causa defendendi Gabini fuit reconciliatio gratiae. <reg>neque</reg> me vero paenitet mortalis inimicitias, sempiternas amicitias habere. </p></div><div n="33" type="textpart" subtype="section"><p><reg>nam</reg> si me invitum putas, ne Cn. Pompei animum offenderem, defendisse causam, et illum et me vehementer ignoras. <reg>neque</reg> enim Pompeius me sua causa quicquam facere voluisset invitum, neque ego cui omnium civium libertas carissima fuisset meam proiecissem. <add><reg>nec</reg>,</add> quam diu inimicissimus Gabinio fui, non amicissimus mihi Cn. Pompeius fuit, nec, postea quam illius auctoritate eam dedi veniam quam debui, quicquam simulate <add>feci</add>, ne cum mea perfidia illi etiam ipsi facerem cui beneficium dedissem iniuriam. <reg>nam</reg> non redeundo in gratiam cum inimico non violabam Pompeium; si per eum reductus insidiose redissem, me scilicet maxime, sed proxime illum quoque fefellissem. </p></div><div n="34" type="textpart" subtype="section"><p><reg>ac</reg> de me omittamus; ad Alexandrinos istos revertamur. <reg>quod</reg> habent os, quam audaciam! <reg>modo</reg> vobis inspectantibus in iudicio Gabini tertio quoque verbo excitabantur; negabant pecuniam Gabinio datam. <reg>recitabatur</reg> identidem Pompei testimonium regem ad se scripsisse nullam pecuniam Gabinio nisi in rem militarem datam. <q><reg>non</reg> est,</q> inquit, <q>tum Alexandrinis testibus creditum.</q> <reg>quid</reg> postea? <q><reg>creditur</reg> nunc.</q> <reg>quam</reg> ob rem? <q><reg>quia</reg> nunc aiunt quod tum negabant.</q> </p></div><div n="35" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quid</reg> ergo? ista condicio est testium ut, quibus creditum non sit negantibus, isdem credatur dicentibus? <reg>at</reg>, si verum tum severissima fronte dixerunt, nunc mentiuntur; si tum mentiti sunt, doceant nos verum quo voltu soleant dicere. <reg>audiebamus</reg> Alexandream, nunc cognoscimus. <reg>illinc</reg> omnes praestigiae, illinc, inquam, omnes fallaciae, omnia denique ab eis mimorum argumenta nata sunt. <reg>nec</reg> mihi longius quicquam est, iudices, quam videre hominum voltus. </p></div></div></body></text></TEI>