addo illud etiam: qui tandem convenit aut tam gravi onere tributorum ad tantam pecuniam cogendam mille talentum accessionem esse factam aut in tanta mercede hominis, ut vis, avarissimi mille talentum decessionem esse concessam? neque enim fuit Gabini remittere tantum de suo nec regis imponere tantum pati suis. at erunt testes legati Alexandrini. ei nihil in Gabinium dixerunt; immo ei Gabinium laudaverunt. Vbi ergo ille mos, ubi consuetudo iudiciorum, ubi exempla? solet is dicere in eum qui pecuniam redegit qui in illum cuius nomine ea pecunia redigeretur non dixerit? age , si is qui non dixit solet, etiamne is solet qui laudavit? isdem testibus, et quidem non productis, sed dictis testium recitatis, quasi praeiudicata res ad has causas deferri solet. et ait etiam meus familiaris et necessarius eandem causam Alexandrinis fuisse cur laudarent Gabinium quae mihi fuerit cur eundem defenderem. mihi , C. Memmi, causa defendendi Gabini fuit reconciliatio gratiae. neque me vero paenitet mortalis inimicitias, sempiternas amicitias habere. nam si me invitum putas, ne Cn. Pompei animum offenderem, defendisse causam, et illum et me vehementer ignoras. neque enim Pompeius me sua causa quicquam facere voluisset invitum, neque ego cui omnium civium libertas carissima fuisset meam proiecissem. nec , quam diu inimicissimus Gabinio fui, non amicissimus mihi Cn. Pompeius fuit, nec, postea quam illius auctoritate eam dedi veniam quam debui, quicquam simulate feci , ne cum mea perfidia illi etiam ipsi facerem cui beneficium dedissem iniuriam. nam non redeundo in gratiam cum inimico non violabam Pompeium; si per eum reductus insidiose redissem, me scilicet maxime, sed proxime illum quoque fefellissem. ac de me omittamus; ad Alexandrinos istos revertamur. quod habent os, quam audaciam! modo vobis inspectantibus in iudicio Gabini tertio quoque verbo excitabantur; negabant pecuniam Gabinio datam. recitabatur identidem Pompei testimonium regem ad se scripsisse nullam pecuniam Gabinio nisi in rem militarem datam. non est, inquit, tum Alexandrinis testibus creditum. quid postea? creditur nunc. quam ob rem? quia nunc aiunt quod tum negabant. quid ergo? ista condicio est testium ut, quibus creditum non sit negantibus, isdem credatur dicentibus? at , si verum tum severissima fronte dixerunt, nunc mentiuntur; si tum mentiti sunt, doceant nos verum quo voltu soleant dicere. audiebamus Alexandream, nunc cognoscimus. illinc omnes praestigiae, illinc, inquam, omnes fallaciae, omnia denique ab eis mimorum argumenta nata sunt. nec mihi longius quicquam est, iudices, quam videre hominum voltus.