<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi030.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="28" type="textpart" subtype="section"><p><reg>nam</reg> ut ventum est Alexandream, iudices, haec una ratio a rege proposita Postumo est servandae pecuniae, si curationem et quasi dispensationem regiam suscepisset. <reg>id</reg> autem facere non poterat, nisi dioecetes—hoc enim nomine utitur qui ea regit—esset constitutus. <reg>odiosum</reg> negotium Postumo videbatur, sed erat nulla omnino recusatio; molestum etiam nomen ipsum, sed res habebat nomen hoc apud illos, non hic imposuerat. <reg>oderat</reg> vestitum etiam illum, sed sine eo nec nomen illud poterat nec munus tueri. <reg>ergo</reg> <quote>aderat vis</quote> ut ait poeta ille noster, <quote rend="blockquote"><l>quae summas frangit infirmatque opes. </l></quote></p></div><div n="29" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><q><reg>moreretur</reg>,</q> inquies; nam id sequitur. <reg>fecisset</reg> certe, si sine maximo dedecore tam impeditis suis rebus potuisset emori. <milestone resp="editor" n="11" unit="chapter"/><reg>noli</reg> igitur fortunam convertere in culpam neque regis iniuriam huius crimen putare nec consilium ex necessitate nec voluntatem ex vi interpretari, nisi forte eos etiam qui in hostis aut in praedones inciderint, si aliter quippiam coacti faciant <add>ac</add> liberi, vituperandos putes. <reg>nemo</reg> nostrum ignorat, etiam si experti non sumus, consuetudinem regiam. <reg>regum</reg> autem sunt haec imperia: <quote>animadverte ac dicto pare</quote> et <quote>praeter rogitatum si plus</quote> et illae minae: <quote rend="blockquote"><l>si te secundo lumine hic offendero, </l><l part="I">moriere; </l></quote>quae non ut delectemur solum legere et spectare debemus, sed ut cavere etiam <add>et</add> effugere discamus. </p></div><div n="30" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>at</reg> ex hoc ipso crimen exoritur. <reg>ait</reg> enim, Gabinio pecuniam Postumus <add>cum</add> cogeret, decumas imperatarum pecuniarum sibi coegisse. <reg>non</reg> intellego hoc quale sit, utrum accessionem decumae, ut nostri facere coactores solent <add>in</add> centesima, an decessionem de summa fecerit. <reg>si</reg> accessionem, undecim milia talentum ad Gabinium pervenerunt. <reg>at</reg> non modo abs te decem milia obiecta sunt sed etiam ab his aestimata. </p></div></div></body></text></TEI>