<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi030.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="25" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quam</reg> ob rem illud maneat et fixum sit quod neque moveri neque mutari potest; in quo aequi sperasse Postumum dicunt, peccasse iniqui, ipse etiam insanisse se confitetur, quod suam, quod amicorum pecuniam regi crediderit cum tanto fortunarum suarum periculo, hoc quidem semel suscepto atque contracto perpetienda <add>illa</add> fuerunt ut se aliquando ac suos vindicaret. <reg>itaque</reg> obicias licet quam voles saepe palliatum fuisse, aliqua habuisse non Romani hominis insignia, quotiens eorum quippiam dices, totiens unum dices atque <add>idem</add> illud, temere hunc pecuniam regi credidisse, suas fortunas atque famam libidini regiae commisisse. </p></div><div n="26" type="textpart" subtype="section"><p><reg>fecerat</reg> temere, fateor; mutari factum iam nullo modo poterat; aut pallium sumendum Alexandreae ut ei Romae togato esse liceret, aut omnes fortunae abiciendae, si togam retinuisset. <milestone resp="editor" n="10" unit="chapter"/><reg>deliciarum</reg> causa et voluptatis non modo <add>notos</add> civis Romanos, sed et nobilis adulescentis et quosdam etiam senatores summo loco natos non in hortis aut suburbanis suis, sed Neapoli, </p></div><div n="27" type="textpart" subtype="section"><p>in celeberrimo oppido, in tunica pulla saepe <add>vidi, ibidem multi</add> viderunt chlamydatum illum L. Sullam imperatorem. L. vero Scipionis, qui bellum in Asia gessit Antiochumque devicit, non solum cum chlamyde sed etiam cum crepidis in Capitolio statuam videtis; quorum impunitas fuit non modo a iudicio sed etiam a sermone. <reg>facilius</reg> certe P. Rutilium Rufum necessitatis excusatio defendet; qui cum a Mithridate Mytilenis oppressus esset, crudelitatem regis in togatos vestitus mutatione vitavit. <reg>ergo</reg> ille P. Rutilius qui documentum fuit hominibus nostris virtutis, antiquitatis, prudentiae, consularis homo soccos habuit et pallium; nec vero id homini quisquam sed tempori adsignandum putavit; Postumo crimen vestitus adferet is in quo spes fuit posse sese aliquando ad fortunas suas pervenire? </p></div></div></body></text></TEI>