<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi030.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="22" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>at</reg> dioecetes fuit regius. <reg>et</reg> quidem in custodia etiam fuit regia et <add>vis</add> vitae eius adlata paene est; multa praeterea quae libido regis, quae necessitas coegit perferre, pertulit. <reg>quarum</reg> omnium rerum una reprehensio est quod regnum intrarit, quod potestati <add>se</add> regis commiserit. <reg>verum</reg> si quaerimus, stulte. <reg>quid</reg> enim stultius quam equitem Romanum ex hac urbe, huius, inquam, rei publicae civem, quae est una maxime et fuit semper libera, venire in eum locum ubi parendum alteri et serviendum sit? </p></div><div n="23" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="9" unit="chapter"/><reg>sed</reg> ego in hoc tamen Postumo non ignoscam, homini mediocriter docto, <add>in</add> quo videam sapientissimos homines esse lapsos? <reg>virum</reg> unum totius Graeciae facile doctissimum, Platonem, iniquitate Dionysi, Siciliae tyranni, cui se ille commiserat, in maximis periculis insidiisque esse versatum accepimus; Callisthenem, doctum hominem, comitem Magni Alexandri, ab Alexandro necatum; Demetrium, qui Phalereus vocitatus est, et ex re publica Atheniensi, quam optime gesserat, et ex doctrina nobilem et clarum, in eodem isto Aegyptio regno aspide ad corpus admota vita esse privatum. </p></div><div n="24" type="textpart" subtype="section"><p><reg>plane</reg> confiteor fieri nihil posse dementius quam scientem in eum locum venire ubi libertatem sis perditurus. <reg>sed</reg> huius ipsius facti stultitiam alia iam superior stultitia defendit, quae facit ut hoc stultissimum facinus, quod in regnum venerit, quod <add>se</add> regi commiserit, sapienter factum esse videatur, si quidem <add>non</add> tam semper stulti quam sero sapientis est, cum stultitia sua impeditus sit, quoquo modo possit se expedire. </p></div></div></body></text></TEI>