<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi030.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="21" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quid</reg> vociferabare? decem milia talentum Gabinio esse promissa. <reg>auctor</reg> videlicet perblandus reperiendus fuit qui hominem, ut tu vis, avarissimum exoraret, HS bis miliens et quadringentiens <add>ne</add> magno opere contemneret. Gabinius illud, quoquo consilio fecit, fecit certe suo; quaecumque mens illa fuit, Gabini fuit. Sive ille, ut ipse dicebat, gloriam, sive, ut tu vis, pecuniam quaesivit, sibi, <add>non Rabirio quaesivit; Rabirius enim</add> non Gabini comes vel sectator nec ad Gabini, cuius id negotium non erat, sed ad P. Lentuli, clarissimi viri, auctoritatem a senatu profectam et consilio certo et spe non dubia Roma contenderat. </p></div><div n="22" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>at</reg> dioecetes fuit regius. <reg>et</reg> quidem in custodia etiam fuit regia et <add>vis</add> vitae eius adlata paene est; multa praeterea quae libido regis, quae necessitas coegit perferre, pertulit. <reg>quarum</reg> omnium rerum una reprehensio est quod regnum intrarit, quod potestati <add>se</add> regis commiserit. <reg>verum</reg> si quaerimus, stulte. <reg>quid</reg> enim stultius quam equitem Romanum ex hac urbe, huius, inquam, rei publicae civem, quae est una maxime et fuit semper libera, venire in eum locum ubi parendum alteri et serviendum sit? </p></div><div n="23" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="9" unit="chapter"/><reg>sed</reg> ego in hoc tamen Postumo non ignoscam, homini mediocriter docto, <add>in</add> quo videam sapientissimos homines esse lapsos? <reg>virum</reg> unum totius Graeciae facile doctissimum, Platonem, iniquitate Dionysi, Siciliae tyranni, cui se ille commiserat, in maximis periculis insidiisque esse versatum accepimus; Callisthenem, doctum hominem, comitem Magni Alexandri, ab Alexandro necatum; Demetrium, qui Phalereus vocitatus est, et ex re publica Atheniensi, quam optime gesserat, et ex doctrina nobilem et clarum, in eodem isto Aegyptio regno aspide ad corpus admota vita esse privatum. </p></div><div n="24" type="textpart" subtype="section"><p><reg>plane</reg> confiteor fieri nihil posse dementius quam scientem in eum locum venire ubi libertatem sis perditurus. <reg>sed</reg> huius ipsius facti stultitiam alia iam superior stultitia defendit, quae facit ut hoc stultissimum facinus, quod in regnum venerit, quod <add>se</add> regi commiserit, sapienter factum esse videatur, si quidem <add>non</add> tam semper stulti quam sero sapientis est, cum stultitia sua impeditus sit, quoquo modo possit se expedire. </p></div><div n="25" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quam</reg> ob rem illud maneat et fixum sit quod neque moveri neque mutari potest; in quo aequi sperasse Postumum dicunt, peccasse iniqui, ipse etiam insanisse se confitetur, quod suam, quod amicorum pecuniam regi crediderit cum tanto fortunarum suarum periculo, hoc quidem semel suscepto atque contracto perpetienda <add>illa</add> fuerunt ut se aliquando ac suos vindicaret. <reg>itaque</reg> obicias licet quam voles saepe palliatum fuisse, aliqua habuisse non Romani hominis insignia, quotiens eorum quippiam dices, totiens unum dices atque <add>idem</add> illud, temere hunc pecuniam regi credidisse, suas fortunas atque famam libidini regiae commisisse. </p></div></div></body></text></TEI>