quid vociferabare? decem milia talentum Gabinio esse promissa. auctor videlicet perblandus reperiendus fuit qui hominem, ut tu vis, avarissimum exoraret, HS bis miliens et quadringentiens ne magno opere contemneret. Gabinius illud, quoquo consilio fecit, fecit certe suo; quaecumque mens illa fuit, Gabini fuit. Sive ille, ut ipse dicebat, gloriam, sive, ut tu vis, pecuniam quaesivit, sibi, non Rabirio quaesivit; Rabirius enim non Gabini comes vel sectator nec ad Gabini, cuius id negotium non erat, sed ad P. Lentuli, clarissimi viri, auctoritatem a senatu profectam et consilio certo et spe non dubia Roma contenderat. at dioecetes fuit regius. et quidem in custodia etiam fuit regia et vis vitae eius adlata paene est; multa praeterea quae libido regis, quae necessitas coegit perferre, pertulit. quarum omnium rerum una reprehensio est quod regnum intrarit, quod potestati se regis commiserit. verum si quaerimus, stulte. quid enim stultius quam equitem Romanum ex hac urbe, huius, inquam, rei publicae civem, quae est una maxime et fuit semper libera, venire in eum locum ubi parendum alteri et serviendum sit? sed ego in hoc tamen Postumo non ignoscam, homini mediocriter docto, in quo videam sapientissimos homines esse lapsos? virum unum totius Graeciae facile doctissimum, Platonem, iniquitate Dionysi, Siciliae tyranni, cui se ille commiserat, in maximis periculis insidiisque esse versatum accepimus; Callisthenem, doctum hominem, comitem Magni Alexandri, ab Alexandro necatum; Demetrium, qui Phalereus vocitatus est, et ex re publica Atheniensi, quam optime gesserat, et ex doctrina nobilem et clarum, in eodem isto Aegyptio regno aspide ad corpus admota vita esse privatum. plane confiteor fieri nihil posse dementius quam scientem in eum locum venire ubi libertatem sis perditurus. sed huius ipsius facti stultitiam alia iam superior stultitia defendit, quae facit ut hoc stultissimum facinus, quod in regnum venerit, quod se regi commiserit, sapienter factum esse videatur, si quidem non tam semper stulti quam sero sapientis est, cum stultitia sua impeditus sit, quoquo modo possit se expedire. quam ob rem illud maneat et fixum sit quod neque moveri neque mutari potest; in quo aequi sperasse Postumum dicunt, peccasse iniqui, ipse etiam insanisse se confitetur, quod suam, quod amicorum pecuniam regi crediderit cum tanto fortunarum suarum periculo, hoc quidem semel suscepto atque contracto perpetienda illa fuerunt ut se aliquando ac suos vindicaret. itaque obicias licet quam voles saepe palliatum fuisse, aliqua habuisse non Romani hominis insignia, quotiens eorum quippiam dices, totiens unum dices atque idem illud, temere hunc pecuniam regi credidisse, suas fortunas atque famam libidini regiae commisisse.