<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi030.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="19" type="textpart" subtype="section"><p><reg>nam</reg>, si Postumo fraudi fuerit, qui nec tribunus nec praefectus nec ex Italia comes nec familiaris Gabini fuit, quonam se modo defendent posthac qui vestri ordinis cum magistratibus nostris fuerint his causis implicati? <milestone resp="editor" n="8" unit="chapter"/></p><p rend="indent"><q><reg>tu</reg>,</q> inquit, <q>Gabinium ut regem reduceret impulisti.</q> <reg>non</reg> patitur mea me iam fides de Gabinio gravius agere. <reg>quem</reg> enim ex tantis inimicitiis receptum in gratiam summo studio defenderim, hunc adflictum violare non debeo. Quocum me si ante Cn. Pompei auctoritas in gratiam non reduxisset, nunc iam ipsius fortuna reduceret. </p></div><div n="20" type="textpart" subtype="section"><p><reg>sed</reg> tamen, cum ita dicis, Postumi impulsu Gabinium profectum Alexandream, si defensioni Gabini fidem non habes, obliviscerisne etiam accusationis tuae? Gabinius se id fecisse dicebat rei publicae causa, quod classem Archelai timeret, quod mare refertum fore praedonum putaret; lege etiam id sibi licuisse dicebat. <reg>tu</reg> inimicus negas. <reg>ignosco</reg>, et eo magis quod est contra illud iudicatum. <reg>redeo</reg> igitur ad crimen et accusationem tuam. </p></div><div n="21" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quid</reg> vociferabare? decem milia talentum Gabinio esse promissa. <reg>auctor</reg> videlicet perblandus reperiendus fuit qui hominem, ut tu vis, avarissimum exoraret, HS bis miliens et quadringentiens <add>ne</add> magno opere contemneret. Gabinius illud, quoquo consilio fecit, fecit certe suo; quaecumque mens illa fuit, Gabini fuit. Sive ille, ut ipse dicebat, gloriam, sive, ut tu vis, pecuniam quaesivit, sibi, <add>non Rabirio quaesivit; Rabirius enim</add> non Gabini comes vel sectator nec ad Gabini, cuius id negotium non erat, sed ad P. Lentuli, clarissimi viri, auctoritatem a senatu profectam et consilio certo et spe non dubia Roma contenderat. </p></div></div></body></text></TEI>