<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi030.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="16" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="7" unit="chapter"/><reg>potentissimo</reg> et nobilissimo tribuno pl., M. Druso, novam in equestrem ordinem quaestionem ferenti: <quote rend="smallcaps">Si qvis ob rem ivdicandam pecvniam cepisset</quote> aperte equites Romani restiterunt. <reg>quid</reg>? hoc licere volebant? <reg>minime</reg>; neque solum hoc genus pecuniae capiendae turpe sed etiam nefarium esse arbitrabantur. <reg>ac</reg> tamen ita disputabant, eos teneri legibus <add>eis</add> oportere qui suo iudicio essent illam condicionem vitae secuti. <reg>delectat</reg> amplissimus civitatis gradus, sella curulis, fasces, imperia, provinciae, sacerdotia, triumphi, denique imago ipsa ad posteritatis memoriam prodita; </p></div><div n="17" type="textpart" subtype="section"><p>esto simul etiam sollicitudo aliqua et legum et iudiciorum maior quidam metus. <q><reg>nos</reg> ista numquam contempsimus</q>—ita enim disputabant—<q>sed hanc vitam quietam atque otiosam secuti sumus; quae quoniam honore caret, careat etiam molestia.</q> <q><reg>tam</reg> es tu iudex <add>eques</add> quam ego senator.</q> <q><reg>ita</reg> est, sed tu istud petisti, ego hoc cogor. <reg>qua</reg> re aut iudici mihi non esse liceat, aut lege senatoria non teneri.</q> </p></div><div n="18" type="textpart" subtype="section"><p><reg>hoc</reg> vos, equites Romani, ius a patribus acceptum amittetis? <reg>moneo</reg> ne faciatis. <reg>rapientur</reg> homines in haec iudicia ex omni non modo invidia sed sermone malivolorum, nisi cavetis. <reg>si</reg> iam vobis nuntiaretur in senatu sententias dici ut his legibus teneremini, concurrendum ad curiam putaretis; si lex ferretur, convolaretis ad rostra. <reg>vos</reg> senatus liberos hac lege esse voluit, populus numquam adligavit, soluti huc convenistis; ne constricti discedatis cavete. </p></div><div n="19" type="textpart" subtype="section"><p><reg>nam</reg>, si Postumo fraudi fuerit, qui nec tribunus nec praefectus nec ex Italia comes nec familiaris Gabini fuit, quonam se modo defendent posthac qui vestri ordinis cum magistratibus nostris fuerint his causis implicati? <milestone resp="editor" n="8" unit="chapter"/></p><p rend="indent"><q><reg>tu</reg>,</q> inquit, <q>Gabinium ut regem reduceret impulisti.</q> <reg>non</reg> patitur mea me iam fides de Gabinio gravius agere. <reg>quem</reg> enim ex tantis inimicitiis receptum in gratiam summo studio defenderim, hunc adflictum violare non debeo. Quocum me si ante Cn. Pompei auctoritas in gratiam non reduxisset, nunc iam ipsius fortuna reduceret. </p></div><div n="20" type="textpart" subtype="section"><p><reg>sed</reg> tamen, cum ita dicis, Postumi impulsu Gabinium profectum Alexandream, si defensioni Gabini fidem non habes, obliviscerisne etiam accusationis tuae? Gabinius se id fecisse dicebat rei publicae causa, quod classem Archelai timeret, quod mare refertum fore praedonum putaret; lege etiam id sibi licuisse dicebat. <reg>tu</reg> inimicus negas. <reg>ignosco</reg>, et eo magis quod est contra illud iudicatum. <reg>redeo</reg> igitur ad crimen et accusationem tuam. </p></div></div></body></text></TEI>